262 Facultas theologica.
Insuper ordinauit facultas quod doctorandus in theologiadare debeat et teneatur in actu doctorali vnicuique sequentiumvnum b i r r e t u m competens et honestum, videlicet domino rec-tori vniuersitatis, domino cancellario, singulis doctoribus in vni-uersitate regentibus, vna cum vno pare cyrothecarum cerui-narum. Item comitibus baronibus ceterisque per vniuersitatemsingulari decreto in opposito banco locatis, decano eciam ecclesie,plebano, antiquis canonicis, decano facultatis artium, licentiatissuperiorum facultatum, baccalauriis quoque theologie in vesperiisaut aula doctorali arguentibus vel respondentibus doctorandussimiliter cyrotheeas ceruinas dare debeat et teneatur. Verumaliis magistris, canonicis quoque iunioribus ecclesie loci, nec nonconsulibus huius ciuitatis humiliores cyrothece et minus preciosesufficiant.
Preterea ad licentiam admitti volens, priusquam a dominocancellario ei licentia conferatur, magistris theologie regentibusocto florenos renenses dare debeat et teneatur inter eos equaportione distribuendos. Cum vero deinceps insignia magistraliain theologia recipere desideret, soluere teneatur quatuor florenoseisdem.
Volens quoque in theologia licentiam recipere teneatur ma-gistro presidenti in collatione licentie dare vnum florenum antelicentie collationem, non curato sive licentia sola sive licentiasimul cum vesperiis ei conferantur.
Quod si plures in simul licentiam recipiant, nichilominusquiuis pro sua persona dictum florenum soluere teneatur.
Insignia vero magistralia recipere volens teneatur magistrocathedram tenenti, suo videlicet promotori, dare vnum florenum,et si plures simul insigniantur, non minus quilibet eorum vnumflorenum so luat.
Ceterum si doctorandus in theologia aliquem ex magistristheologie de regentia existentibus ad coram se certandum haberevelit (gallorum nomine vt aijunt) in aula doctorali, non tenea-tur talis magister laborem subire certaminis nisi honorario vniusfloreni saluo. Itaque duobus gallis duo floreni dentur, et si simulplures insigniantur, nichilominus quiuis vnum florenum soluatvni gallo et alteri similiter vnum.
Habeat eciam facultas theologica facultatem qualificandi et