256
Facultas theologica.
Item quod in principio vacanti arum collationes disputationeset responsiones inter magistros et scolares distribuantur.
Item statuimus, quod quilibet magistrorum regentium legendosuum faciat debitum, similiter quolibet anno vnam collationemet ad minus vnam disputacionem, aut alias juxta ordinationemdomini nostri patroni, si aliter duxerit ordinandum.
Item si magister vel scolaris absens fuerit •—■ si verisimiliterdebito venerit tempore — non minus pro eo premissa distribu-antur, quam distributionem decanus ei intimet.
Statuimus similiter , quod prima d i s p u t a c i o fiat a festoomnium sanctorum vsque natiuitatem Christi, 2“ a tali festo vs-que ad quadragesimam, 3 a a quadragesima vsque ad festum pen-thecostes, et si plures fiant, quarta fiat a tali tempore vsque advacantias. Alie distribuantur in hec tempora.
Tales autem disputationes fiant diebus ieiunalibus aut sextisferiis, si fieri possint.
Item disputans non cogatur aliquem inuitare ad prandium,sed si velit possit inuitare magistros theologie.
Item volens disputare duos menses ante disputacionem re-spondenti titulum assignet. Si tamen presidenti et respondentiplacuerit abbreuiare poterint.
Item huiusmodi disputationes tempore hyemali incipianturhora sexta, estiuali vero hora quinta.
Item magistri recipiant titulos in materia fecunda, argu-menta etiam pro possibilitate soluant.
Item respondentes vitra mediani horam suas positiones nonextendant.
Item disputans respondentem vitra tres horas non teneat atempore quo disputacionem incepit, vt volentes arguere locumhabeant.
Item hortatur facultas, vt quisque suum faciat debitum, quodregentes singulos actus publicos et principia visitent.
Juramentum decani.
Preterea statuimus et ordinamus, quod quilibet decanus fa-cultatis theologice juret, quod statuta pro se et suppositis proposse integre seruet.