FACULTAS THEOLOGICA
i.
STATUTA 1480.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Cum interalias nobis ab alto concessas industrias illa non minima censea-tur, que sic hominum mentes eleuat, vt que fidei sunt orthodoxesapiant et ceteris doctrinis mellifluis superne veritatis viam de-monstrent : hinc est quod anno a natiuitate domini millesimoquadringentesimo octuagesimo tempore reincipiendorum actuumscolasticorum alme huius vninersitatis Tuwingensis nos decanustotaque facultas theologica vniuersitatis eiusdem — vt saltemipsa nostra facultas in suis debitis doctrinis et exerciciis nontepescat, sed dietim fructum parturiat salutarem suisque in mem-bris debitum suscipiat incrementum — matura per nos delibera-tione prehabita statuta quedam et ordinationes edendum duximuset condendum atque preseutium tenore in dei nomine condimuset ordinamus, per nos et nostros ipsius nostre facultatis succes-sores irrefragabiliter et inconuulse seruanda, quatenus modo de-bito theologico studio adhibito amplius ipsius facultatis suppositaproficere videantur. Hec denique statuta per dictam nostramvniuersitatem examinata et admissa suoque sigillo approbata etroborata infra seriatim meminimus inserenda hunc tenorem com-prehendenda.
Inprimis itaque in cuiusuis ordinationis auctoris nomine in-choantes statuimus, quod regens quicunque in facultate nostratheologica statuta huiusmodi ipsius facultatis theologice pro possemanuteneat facultatemque eandem diligenter promoueat.