41. Statuten d. U. von 1537.
219
geratione prosequuntor. Equales suos diligunto , officia vitae etstudiorum inter se mutuis animis et uoluntatibus faciunto.
Quicunque in communitatem et ius studiosorum huius Scholaerecipi uoluerit, nomen suum apud Rectorem illius profiteatur, sa-cramentum det, sicut ille uerbis praeiuerit, pensionem inscriptionissoluat, ut statum est.
Vnus quisque eas horas, quibus docentes audire fuerit iussus,accurate obeat, neque unquam nisi iusta de causa absit.
Suum quisque Magistrum seu praeceptorem habeto, qui nonhabuerit, in eum ut dictum est, animaduertetur. Quid etiam Ma-gistri seu praeceptoris nomine intelligi debeat, supra est expositum.
De conflictibus et armorum vsu.
Ne quis versator nocendi causa cum telo in publico, neua r m a tractato, non stringat ferrum, non dimicet, neminem feriet,pulset, laedat, sauciet. I n i u r i ae conuitijs uerborum inter equalesdignitate factae, multa esto denarium duum, id est cruciatorumXY. Si ad manus et arma fuerit deuentum, qui alterum impe-tierit, cruciatos soluito XXII, siquidem non icerit neque laeserit.Sin icerit, pulsarit, percusserit, absque tamen vulneratione exigitormulta floreni unius, si leuiter sauciarit, duorum florenorum multairrogator. His delictis praeter multam, si res postulauerit, Rectorpaenam carceris attemperabit. De atroci vulnere cognitio et sen-tentia et arbitrium Rectoris et Assessorum erit, suo cuiusque iuresaluo. Similiter et cognitio erit Rectoris, cum quis praestantemdignitate Magistrum, Doetorem qui Magistratus gerent, orationeaut re ipsa laesisse dicetur. Omnibus autem qui gladios suosstrinxerint arma adimet Rector, aut nomine armorum, si ita ipsiuidebitur -florenum unum exiget, nisi forte quis probauerit, sead propulsandum capitis periculum, aut iustam defensionem armasumpsisse.
Si qui s publicos ministros uel uigiles Vniuersitatisoppidiue, uerbis aut re ipsa laesisse comperietur, is carcere diebusquindecim cohercetor, aut multam soluito florenorum duum adarbitrium Rectoris et Senatus. Grauius etiaim hac in parte de-linquentibus paena augeatur.
Discendarum bonarum literarum atque artium non latroci-nandi gratia Caetus Scholastici habentur. Proinde armorum nullus