218
41. Statuten cl. U. von 1537.
De honestate vitae et morum cap. 17.
Nihil est in omnibus congregationibus magis necessariumlegibus, ut boni in pace et quiete degere , coherceri mali iurepossint. Imprimis uero in studiosorum castibus, ubi nisi pax etquies inuiolata seruetur, nihil recte fieri eorum, quorum illi causainstituti sunt, possit. Omnia autem violant pacem et quietemquae contra honestatem et decus fiunt. Quare ut laudabilis dis-ciplina custodiatur, quaedam studiosis honestatis ac decoris prae-cepta deinceps nunc exponentur, quibus qui parere libenter uo-luerint meliores, qui noluerint non certe deteriores cohercitipoenis afficientur.
De Religione.
Etiam ij qui uera ratione Deum non coluerunt, ante omniaDeum colendum caste pieque adorandum, reuerendum esse tradi-derunt. Quo magis in hac veritatis luce faciendum, ut diuininuminis cultus praecipua cura nobis sit. Omnes igitur nullamrem diuini numinis veneratione 'antiquiorem esse sinent. Quaecum meditatione assidua sacrarum literarum excitetur, nemo con-ciones et preces publicas, quas letanias uocant, negligat. Quicontra fecerit et festis praecipue diebus sub concionibus a pedelloin oppido aut campo repertus fuerit, in eum (nisi causas absentiaesuae grauissimas assignarit) de sententia Rectoris animaduertetur.Omnes etiam operam dent, ut vitae castimonia, pietate et religioneprobent se cura rerum sacrarum serio tangi.
De Blasphemijs.
Blaspbemias, deierationes omnis generis, mendacia, maledictaomnes summa attentione declinent, quorum singulorum in accu-satos et conuictos ea Rectoris et Senatus animaduersio erit, quaemerito sceleratorum esse debet, et pro indignitate uel atrocitatedeierationis et Blasphemiae ciuiliter uel criminaliter punientur.
De Reuerentia erga praeceptores et diligentia in audiendislectionibus.
Adolescentes maiores natu et Magistros suos, qui instar pa-rentum sint cuique, uenerantor, obseruanto, obedientia et mori-