Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
149
Einzelbild herunterladen
 

33. Ordinatio Regis Ferdinandi 1525.

149

esse ingeniorum Altrix, Iccirco si Competitor quispiam statumcondecentem aliunde assecutus est, tum egestate oppressi, modocum fructu et utilitate uel lecturae uel offitio praeesse possit, ratiohabeatur.

De P erpetuationibus.

Porro recta quoque ratione iam cautum et receptum est, nequempiam Vniuersitas ad dies vitae conducere uel perpetuarepossit ad aliquam lecturam uel offitium, si ille non prius perdecem annos in hac uel alia Vniuersitate cum honore et no-minis sui fama legerit.

De Facultate se absentandi seu absentijs, quas ap-pellant Egressiones.

Cum hactenus Doctoribus saepius quam Auditorum sit usui,concessum fuerit, vt se priuatis negotijs implicando absentent,Ideo expedit Absentias constringi. Proinde legentes munussuum per se ipsos obeant, uel si practicae in alienis locis inten-dere quam lecturae incumbere malint, id de cetero citra auditorijiacturam faciant. Ad quod Conductores in Assumptione siueConductione Doctorum quanto magis fieri possit eos asstringeredebent.

Item Vniuersitas moderari debet Statuta in periurij com-minatione , sic ut non praestetur periurio ex nimia facilitate oc-casio et perinde Religio Iurisiurandi in contemptum abeat.

Caeterum statutum per Vniuersitatem superioribus annis infamosorum libellorum Autores editum 1 in robore suo per-maneat, dum tamen uerbum morderi et clausula quomodolibetoffendi pro non adiectis habeantur, prout in posterum in statu-torum publicatione omitti debent. Durum enim esset quempiamperiurij reum esse ob mordacitatem uel offensionem, quae intralimites famosi libelli concludi nequeant.

Postremo vt legentium singuli integras et aequales horascompleant, Vniuersitas Magistratum Tubingensem conuenire etrequirere debet, vt horologium in Praetorio ad rectas etaequales horas dirigi faciant.

1 s. S. 106, 17.