148
33. Ordinatio Regis Ferclinandi 1525.
praedicamentorum Paraphrasim et Epithomata siue parua LogicaliaFabri uel Petri Hispani Textum, aut si hunc quoque fastidiant Audi-tores, Rudolphum Agricolam uel Trapezuntium meliori ordine etclariori Interpretatione ad Auditorum profectum ex Scholijs siueCommentarijs praefatorum Authorum.
In Philosophia uero morali Collegiati duo, quandosyncerior habetur traductio Aristotelis atque per Jacobum FabrumScholijs et Commentarijs uon contemnendis est illustrata, ipsisAristotelis textum fideliter et diligenter, et non obiter uthactenus tradant. Ex quo haec Philosophiae pars maxime pertinetad rectam vitae institutionem tum ad superiores doctrinas siueFacultates uehementer conducat potissimum ad Theologiam et adJurisprudentiam, Vnde Auditores etiam ad tam utiles Lectionesaudiendum asstringant.
Caeterum ipsi Magistri nihil a3que curabunt, quam ut Adoles-centes optimae spei et indolis adhortentur, innno asstringant admemoriam diffinitionum diuisionum et necessariarum demonstratio-num , vt magis Textui quam glossematum et quaestiuncularumargutijs inhaereant sibique fructum inde afferant, nomenque etfamam Vuiuersitati extendant, ne insulsi rudesque doctrina atqueeloquio Parentum substantijs incassum decoctis domum reuertantur.
De conductionibus legentium.
Dum conducuntur Doctores et Magistri quarumcunque Facul-tatum , animaduertant conductores ad Articulum ea de re Ordi-nationi, inter caetera Yniuersitatis Statuta insitum, quem etiamConductores ipsi praescriptis inibi laerbis iurare solent. Adeoquod Externis et idoneis et utilibus aeque paiteat locus atquePatriotis etiam in alia Vniuersitate Magisterij uel Doctoratusinsignibus exornatis.
Cumque uel parum uel potius nihil conueniat I u r i d i c aeFacultati cum sectis Artistarum maxime ad modum superiorisAetatis traditarum, Conductores de caetero nequaquam aemulenteraequalitatem Collegiorum siue Bursarum, sicut hactenus illis con-suetum erat, Sed quae praecipua et maxima ratio esse debet at-tendant et respiciant ad eligendi doctrinam et peritiam in eafacultate quam profiteri debet. Et quia paupertas fsecunda solet