144
33. Ordinatio Regis Ferdinandi 1525.
excepto illo liactenus obseruato Statuto , quod una disputatiosubleuet praesidentem a tot Lectionibus, quot horis praesederit.Sed quod non nisi in ipsa disputationis die duntaxat a lectioneuacet. Fiant autem disputationes de rebus ipsam ueram Theo-logiam diuiuasque Scripturas respicientibus.
Aegrotante aliquo Magistrorum Theologiae obseruetur or-dinatio Fundatoris, et aegrotantis Lectionem reliqui eius Collegaeprosequantur, ne ulla die duae iuxta praefatum ordinem lectionesin publico Auditorio deficiant. Si nero uel perpetuatio uel quae-nis alia pacta Conditio obsistat, tunc Vniuersitas Substituto sa-larium constituat, ne Auditores lectione fraudentur. Si quis au-tem ante conductionis suae terminum decesserit, lectio per super-stites habeatur Magistros, cum stipendij rata pro temporis cursu,donec alius in demortui locum assumptus fuerit. Non obstanteordinatione Vniuersitatis quacunque tam generali quam speciali.
Horas lectionum statuant ipsi legentes Auditoribus magisconuenientes, alteram ante et alteram post meridiem. Et duobusSenioribus Magistrorum optio sit eligendi quos maluerint duos,et deinde iunioribus alios, Sin autem inter ipsos non conuenerit,tum per sortes distributio fiat.
Finitis autem praefatis quinquennalibus cursibus, si eorundemlecturas mutare uelint, id arbitrio legentium committatur, dumtamen modus legendi non mutetur. Reliqua quorum hic non estmentio facta tam circa ordinem et modum legendi quam dispu-tandi iuxta antiquas ordinationes obseruentur. Omnium neroerit studium et sollicitudo, ut sacra Volumina expedito progressu,pureque et syncere tradantur, Resecatis et penitus omissis argu-ti, js syllogisticis ac alijs minus ad rem pertinentibus.
Ordo in vtriusque Juris Lecturis in posterumtenendus.
Quilibet Doctorum in iure Canonico Legentium compleatquadriennio cursum sibi ut sequitur assignatum. Ordina-rius luris Canonici legat duos libros Decretalium priores, Extra-ordinarius autem reliquos Decretalium libros tres. T e r t i u snonorum Iurium lector Sextum et Clementi nas, Titulis qui nonfaciunt ad practicam obmissis, uel saltem, si noluerit., eosdem