Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
143
Einzelbild herunterladen
 

33. Ordinatio Regis Ferclinandi 1525.

143

Ordo in .sacrarum Litcrarum Lectionibus seruandus.

Legentes sint quatuor Theologiae Magistri, Licentiatus uelad Licentias gradum idoneus. Qui omissis et extinctis iam extra-ordinarijs Lectionibus, quas uulgato nomine Resumptiones appel-larunt, publice legant ordine subscripto. Videlicet duo alternisdiebus, 'alter ante Prandium, alter post Meridiem et integra liorauterque legant,, quo singulis diebus dum perficiantur lectiones,generalibus uacantijs, die item sabbati loco diei Jouis, aliisquetestis et uacantijs demptis, quas in Vniuersitate obseruari con-sueuerunt, seclusis quoque diebus, quibus disputationes publicaeet ordinarim in Theologia habentur. Consummabunt autem cursumsuum in {quinquennio ut sequitur.

Primus Professorum Theologiae legat Pentateuchum Mosi,Paulum in omnibus Epistolis, excepta ea quae est ad Hebreos, etunum de libris Petri Longobardi Magistri Sententiarum Secun-dus legat Math en m et Joannem Euangelistas, Dauidis Psalterium,lob et unum e'libris Sententiarum Tertius legat Esaiam, Ilie-remiam, Dauielem, Marcum, Lucam, Acta Apostolorum, CanonicasEpistolas dequc sententiarum librum unum Quartus legat Eze-cliielem, minores Prophetas, libros Sapientiales, eamque quae estad Hebreos Epistolam , cum uno e Libris Sententiarum. Inter-pretando tamen textum Magistri Sententiarum difficultates dun-taxat ex isto textu emergentes quanto breuius et lucidius absol-uant, quoniam per fidem efficimur Filij Dei et non per inanes etfriuolas questiones , quae sunt inflantis et in aeternum exitiumaedificantis Carnis et Doctrinae, quae spiritui Dei aduersatur. Incasu substitutionis, quae non nisi vrgente necessitate fieri debet,Substituens 1 sequatur continuo eandem Lectionem, quam substi-tuens perficere deberet.

Quod si qui lectiones proscripto modo institutas neglexerint,sese denuntient et de unaquaque neglecta lectione debitam poe-nam iuxta priores ordinationes persoluant.

Disputationes fiant et ordinariae et extraordinariae so-lennes item et non solennes ad modum ordinationis Vniuersitatisper Fundatorem institutae, ac iuxta Theologicae facultatis Statuta,

1 substitutus.