8. Statuten vom 0. Okt. 1477.
45
a representantibus vniuersitatem electos , Et vt euitentur vexa-tiones et supposita vniuersitatis a studio non distrahantur, volu-mus et statuimus , vt omnes cause coram eis simpliciter et deplano sine strepitu et figura iudicii tractentur , partesque per sevel procuratores verbo duntaxat proponant et non scripto Nisicausa huiusmodi communi existimatione quinquaginta florenorumexcederet valorem, extunc enim si partes aut earum altera peti-erit , strepitum iuris admittimus. Et si Rectori visum fuerit,omnes vniuersitatem representantes aut eorundem aliquos aduocet,causamque audiat et diffiniat. Quod si aliqua partium pretendensgrauamen a sententia et decreto huius modi prouocauerit et ap-pellauerit, mox illa duos florenos reneuses apud Rectorem vni-uersitatis pro tempore deponat, et nichilominus de prosequendalite et satisfactione expensarum (si succubuerit) parti appelateimpendenda, cautionem prestet sufficientem.
Amplius statuimus, quod Rector omnes delinquentes et pe-nales in certo Rotulo conscribat, penam iuxta vniuersitatis sta-tuta exigendo. Quod si non fecerit, extunc huiusmodi pene, incomputo per eum in fine sui rectoratus flendo de eius parte de-falcentur.
Insuper ordinamus quod infra quatuordecim dies post iura-meutum per nouum Rectorem prestitum, fiat computus abantiquo Rectore de receptis et expositis, presentibus antiquis etmodernis consiliariis et si obligatus in aliquo remanserit, de illosatisfaciat infra nouem dies proxime sequentes, Illa quoque dieab eo signata et registrata publice coram eis legat, vt si quadigna memorie censeantur vniuersitatis libro conclusionum maioriper Notarium inscribantur, petatque antiquus Rector vt eius actaet facta tempore sui officii grata et rata habeantur, Et nichilo-minus eadem die singularum facultatum decani recessus rationumsuarum facultatum ostendant atque ratificent.
Volumus etiam et statuimus, quod omnes et singuli offi-ciali tam vniuersitatis quam singularum facultatum prestentcorporaliter sua iuramenta debita, antequam de exeeutione suorumofficiorum se intromittant.
Item statuimus et ordinamus, quod cum Rectori incumbitexeeutio alicuius deliberati per vniuersitatem, quelibet facultas(si opus fuerit) deputet ad hoc unum vel plura supposita ydonea,