Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
44
Einzelbild herunterladen
 

44

8. Statuten vom 9. Okt. 1477.

eodem dic vel infra Mensem actente perlegere non ommittat.Ipse quoque Rector nouus ab antiquo inuestiatur, per tradi-tionem sigilli Rectoriae, sceptri et aliorum que habuerit ad of-ficium pertinentium, cum digna ipsius antiqui Rectoris officiiresiguatione et noui Rectoris laudabili quibusdam oratiunculisacceptatione.

De officio et potestate Rectoris.

Iterum statuimus et ordinamus, quod officium Rectoris sit,congregationes facere Articulos in congregationibus per sedistincte proponere, Vota singulorum colligere, Contendentibussilentium imponere, ex Deliberationibus maioris partis, quidagendum, concludere, et conclusa iuxta consilium deputatorumvna cum eisdem exequi, prout res exegerit Et ea que ad diuti-nam rei memoriam pertinent registrare.

Rursum Rectoris officium sit, pro posse et nosse tueri et ob-seruare priuilegia, Statuta et ordinationes vniuersitatis et iuxtaipsa iuste iudicare, Et singulorum querelis, parui sicut magni,pauperis sicut diuitis, absque personarum acceptione, aut aliaquacunque peruertente iudicium affectione, coram se admittere etplene iudicare, celeriterque atque gratis iustitiam facere, Abusorespriuilegiorum et transgressores ordinationum et statutorum vni-uersitati propalare et iuxta eorum consilium corrigere et penasexigere, Literas quoque priuilegiales et testimoniales iuxta ordi-nationem sigillare, Nouitios intitulare , iuramenta recipere, Nullitractatui vel consilio interesse, qui contra honorem et statumdominii nostri, vniuersitatis ac huius ciuitatis vergere posset.Generaliter denique Rectoris officium sit curam et sollicitudinemliabere de omnibus quae faciuut ad commodum Doctorum Magi-strorum et Scolarium, augmentum studii et profectum doctrine,Yt illa diligenter pro posse et nosse procuret, et contraria re-pellat atque excludat, Rarius quoque solito per vicos incedat, ho-nestiori habitu et ampliori comitiva quam ante Rectoratum uta-tur sine dolo.

Habeat praeterea Rector pro tempore iurisdictionemsingulorum Doctorum Magistrorum et suppositorum vniuersitatisEt pro causis expediendis quatuor teneat et habeat consiliarios