REMEDIA AMORIS. 295
Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis,
Quam subito, lente desine; tutus eris. ' 65o
Flumine perpetuo torrens solet acrius ire.
Sed tarnen liaec brevis est, illa perennis aqua.
Fallat, et in tenues evanidus exeat auras,
Perque gradus moLles emoriatur amor.
Sed modo dilectani scelus est odisse puellam: 655
Exitus ingeniis convenit iste feris.
Non curare sat est. odio qui iinit amorem,
Aut amat, aut aegre desinet esse miser.
Turpe,viretmulier, iuncti modo, protinus hostcs:
Non illas lites Appias ipsa probat. 660
Saepe reas faciunt, etamant. ubi nulla siniultasIncidit, admonitu über aberrat amor.
Forte aderam iuveni: dominant lectica tenebat:Ilorrebant saevis ontnia ycrba minis.
Iamque yadaturus, Lectica prodeat: inquit. 665
Prodierat: yisaconiugc mutus erat.
Et manus, et manibus duplices cecidere tabellae:Venit in amplcxus: atque ita, Vincis, ait.
[Tutius est, aptumque tnagis, discedere pace,
Quam petere a thalamis litigiosa fora:] 670
Munera quae dederis, habeat sine üte iubeto:
Esse solent magno damna minora bono.
Quod si vos aliquis conducet Casus in unum,
Mente memor tota, quae damus arnta, tene.
Nunc opus est armis: bic, o! fortissinte pugna. 675Vincenda est telo Penthesilea tuo.
Nunc tibi rivalis, nunc durum limen, amanti:
Nunc mediis subeant irrita yerba Deis.
Nec compone comas, quia sis yenturus ad illam:
Ncc toga sit laxo conspicienda sinu. 680
Nulla sit, nt placeas, alienae cura puellae;
Iant facito e multis una sit illa tibi.
Sed quid praecipue nostris conatibus obstet,
Eloquar; exemplo quemque docente suo.