Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
78
Einzelbild herunterladen
 

78

P. OVIDII NASONIS

Nec tarnen est mirum, si, sicut oportuit, arcu4o Missilibus telis eniinus ic.tus, nun.

Sicplacnit fatis: quae ne convellere tcntes,

Accipe cum vera dicta rclata lide.

Matris adhuc utero, partu remorante, tenebar:Iam gravidus iusto pondere venter erat:

45 lila sibi ingentem visa est sub imagine sonmiFlainmiferam pleno reddcre ventre faceni.

Territa consurgit; metuendaquc noctis opacaeVisa seni Priamo, vatibus ille, refert.

Arsuram Paridis vates canit Ilion igni.

5o Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa niei.

Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,Indicium tectac nobilitatis erant.

Est locus in mcdiae nemorosis vallibus IdaeDevius, et piceis ilicibusque frequens:

55 Q,ui nee ovis placidae, nec amantis saxa capellae,Nec patulo tardae carpitur ore bovis.

Ilinc ego Dardaniae muros, excelsaque tccta,

Et freta prospiciens, arbore nixus eram.

Ecce! pedum pulsu visa est mihi terra moveri:

Co Vera loquar, vcri vix babitura lidein.

Constitit ante oculos, actus velocibus alis, 'Atlantis magni Pleionesque nepos.

Fas vidisse fuit; fas sit mihi visa rcferre:

Inque Dei digitis aurea virga fuit:

65 Tresque simul Divae, Venus et cum Pallade Iuno,Graminibus teneros imposuere pedes.

Obstupui, gelidusque comas erexerat horror;

Cum mihi, Pone metum, nuntius ales ait.

Arbiter es formae: certamina siste Dearum;

70 Vincere quae forma digna sit una duas.

Neve recusarem, verbis lovis imperat: et seProtinus aetberia tollit in astra via.

Mens mea convaluit, subitoque audacia venit:

Nec timui vultu quamque uotare meo.