Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
77
Einzelbild herunterladen
 

77

IIEROIDES. EP. XVI.

Ille quidem malim lateat; dum tcmpora dentur 5Laetitiae mistos non habitura mctus.

Sed male dissimulo. quis enim celaverit igncm,Lumine qui seinper proditur ipse suo?

Si tarnen exspectas,vocem quoque rebusut addam;

Vror: babes animi nuntia verba mei. 10

Farce, precor, i'asso: nec rultu caetera duroPeriegc, sed formae conrcnientc tuae.

Iamdudum gratum est, quod epistola nostra re-ccpta

Spem facit, boc recipi me quoque posse modo.Quae rata sint, nec te frustra promiserit, opto, i5IIoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter.

Namque ego divino monitu, ne nescia pecces,Advebor: et coepto non leve numen adest.

Pracmia magna quidem, sed non indebita, posco,Pollicita est thalamo te Cytberea mco. ao

Ilac duce >Sigco dubias a littore feciLonga Phereclea per freta puppe vias.

Ula dedit faciles auras, ventosque secundos.

ln mare nimirum ins habet orta mari.

Perstet et, ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestuin: abDeferat in portus et mca vota suos.

Attulimus flammas, non hic invenimus, illas;

Hae mibi tarn longae caussa fuere viae.

Namneque tristis biems, neque nos huc appuliterror.

Taenaris est classi terra petita meae. 3o

Nec me crede fretum merces portante carinaFindere. quas habeo, Di tueantur opes.

Nec renio Graias, veluti spectator, ad urbes.

Oppida sunt regni divitiora mei.

Te peto, quam lecto pepigit Venus aurea nostro. ?,ftTe prius optavi, quam mihi nota iores.inte tuos animo vidi, quam lumine, vultus:

Prima fuit vultus nuntia fama tui.