Druckschrift 
Cornelii Nepotis Vitae excellentium imperatorum : quoad extant, cum vita Catonis et Attici et fragmentis
Entstehung
Seite
75
Einzelbild herunterladen
 

XVII. AGESILAUS. CAP. II. III. 75

contendit: neque id, quod petivit, consecutus est. 5.Nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus su-pra, factioso et his temporibus potente, Agesilaus ante-latus est.

II. Hic simulatque imperii potitus est, persuasitLacedaemoniis, ut exereitum emitterent in Asiam, bel-lumque regi facerent: docens, satius esse in Asia, quamin Europa dimicari. Namque fama exierat, Artaxer-xem comparare classes pedestresque exeroitus, quos inGraeoiam mitteret. 2. Data potestate, tanta celeritateusus est, ut prius in Asiam cum copiis pervenerit, quamregii satrapae eum scirent profectum. Quo factum est,ut omnes imparatos imprudentesque offenderet. 3. Idut cognovit Tissaphernes, qui summum imperium tuminter praefectos habebat regios, inducias a Lacone peti-vit, simulans, se dare operam, ut Lacedaemoniis cumrege conveniret; re autem vera ad copias comparandas:easque impetravit trimestres. 4. Iuravit autem uter-que, se sine dolo inducias conservaturum. In qua pa-ctione summa fide mansit Agesilaus; contra ea Tissa-phernes nihil aliud, quam bellum comparavit. 5. Idetsi sentiebat Laco, tarnen iusiurandum servabat, mul-tumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernesperiurio suo et homiuessuis rebus abalienaret, et deossibi iratos redderet; se autem conservata religione con-firmare exereitum, quum animadverteret, deorum nu-men facere secum, hominesque sibi conciliari amicio-res, quod his studere consuessent, quos conservare fi-dem viderent.

III. Postquam induciarum praeteriit dies, barbarus,non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia inCaria, et ea regio his temporibus multo putabatur locu-pletissima, eo potissimum hostes impelum facturos,