Druckschrift 
Cornelii Nepotis Vitae excellentium imperatorum : quoad extant, cum vita Catonis et Attici et fragmentis
Entstehung
Seite
51
Einzelbild herunterladen
 

51

XII. CIIABRIAS. CAP. III.

stravit, quum dux Athcnicnsium esset; in Aegypto suasponte gessit. Nam Neolanabin adiutum profectus, re-gnum ei constituit. 2. Fecit idem Cvpri, sedpubliceab Atlieniensibus Evagorae adiutor datus; nequepriusinde discessit, quam totam insulam bello devinceret:qua ex re Alhenienses magnam gloriam sunt adepti. 3.Interim bellum inter Aegyptios etPersas conflatum est.Alhenienses cum Artaxerxe socictatcm habebant; La-cedaemonii cum Aegyptiis, a quibus magnas praedasAgesilaus, rex eorum, faciebat. Id intuens Chabrias,quum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos adiu-tum profectus Acgvptiae classi praefuit, pedestribus co~piis Agesilaus.

III. Tum praefccti regis Persiao legatos miseruntAlhcnas questum, quod Chabrias adversum regem bel-lum gcreret cum Aegyptiis. Athenienses diem certamChabriae praeslituerunt, quam ante dom um nisi redis-set, capitis se illum damnaturos denuntiarunt. Hoc illenuntio Athenas rodiit, ncque ibi diutius est moratus,quam fuit necesse. 2. Non enim libenter erat anteoculos civium suorum, quod et vivebat laute, et indul-gebal sibi liberalius, quam ut invidiam vulgi posset cf-fugero. 3. Est enim hoc commune yitium in niagnisIiberisquc civitatibus, ut invidia gloriae comes sit, et li-benter de his detrahant, quos eminere videant altius;neque animo aequo pauperes alienam opulontium in-tuuntur forlunam. Itaque Chabrias, quoad ei licebat,plurimum aberat. 4. Neque vero solus ille aberatAthenis libenter, sed omnes fere principes fcceruntidem: quod tantum se ab invidia putabant abfuturos,quantum a conspectu suorum rccessissent. Itaque Co-non plurimum Cvpri vixit, Iphicrates in Thracia, Ti-motheus Lesbi, Chares in Sigeo. Dissimilis quidem

D 2