0
II. TIIEMISTOCLES. CAT. II.
batur; saepo in concionem populi prodibat; nulla resmaior sine eo gerebalur, celeriterque, quae opus erant,reperiebat. 4. Neque minus in rebus gerendis prom-ptus, quam exeogitandis, erat, quodetde instantibus(ut ait Thucydides) verissime iudicabat, et de futuriscallidissime coniiciebat. Quo factum est, ut brevi tem-pore illustraretur.
II. Primus autem gradus fuit capessendae reipubli-cae bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor a po-pulo factus, non solum praesenti bello, sed etiam reli-quo tempore, ferociorem reddidit civitatem. 2. Namquum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largi-tione magistratuum quotannis interiret, ille persuasitpopulo, ut ea pecunia classis centum navium aedifica-retur. 3. Qua celeriter effecta, primum Corcvraeosfregit, deindo maritimos praedones consectando maretutum reddidit. In quo quum diviliis ornavit, tum et-iam peritissimos belli navalis fecit Athcnienses. 4. Idquanfae saluti fuerit universaeGraeciae, bello cognitumestPersico, quumXerxes et mari et terra bellum uni-versae inferret Europae cum tantis copiis, quantas ne-que ante neque postca habuit quisquarn. 5. Huiusenim classis mille et ducentarum navium longarumfuit, quam duo millia oncrariarum sequebantur; terre-stres autem exercitus septingentorum millium peditum,equitum quadringentorum millium fuerunt. 6. Cuiusde adventu quum fama in Graeciam esset perlata, et. maxime Athcnienses peti dicerentur propter pugnamMaratboniam; miserunt Delphos consultum, quidnamfacerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respon-dit, ut moenibus ligneis se munirent. 7. Id resjionsumquo valeret, quum intelligeret nemo, Tbemistocles per-suasit, consilium esse Apollinis, ut in naves sesuaque