Druckschrift 
M. T. Ciceronis Cato maior de senectute
Entstehung
Seite
74
Einzelbild herunterladen
 

74 PARADOXA.

quae verbis subtilius, quam satis est, disputari vi-dentur. Quaero eniin a vobis, num ullam cogita-tionem habuisse videantur ii, qui hanc rempubli-cam tarn praeclare fundatam nobis reliquerunt, autargenti ad avaritiam, aut amocnitatum ad delecta-tionem, aut supellectilis addelicias, aut epularumad voluptates? 11. Ponite ante oculos unum quem-que Regum. Vultis a Romulo ? yultis post liberamciritatem, ab iis ipsis, qui liberaverunt eam? Quibustandeni gradibus Romulus adscendit in caelum? iis-ne, quae isti bona appellant? an rebus gestis atque Jvirtutibus? Quid? a NumaPompilio ? minusne gratas IDiis immortalibus capedines ac fictiles urnulas fuis-se, quam filicatas aliorum pateras arbitramur? Omit-to reliquos: sunt enim omnes pares inter se, praeterSuperbum. 12. Brutum si quis roget, quid egerit inpatria liberanda: si quis item reliquos eiusdem con-silii socios, quid spectarerint, quid secuti sint: numquis exsistet, cui voluptas, cui diritiae, cui denique,praeter olßcium fortis et magni viri, quidquam aliudpropositum fuisse rideatur? Quae res ad necem Por-sennae C. Mucium impulit, sine ulla spesalutissuae?Quae vis Coclitem contra omnes hostium copias te-nuit in ponte solum? quae patrem Decium, quaefilium devotavit atque immisit in armatas hostiumcopias? Quid continentia C. Fabricii, quid tenuitasvictus M Curii sequebatur ? Quid duo propugnaculabelli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui Karthaginien-sium adrentum corporibus suis intereludendum pu-taverunt? quid Africanus maior ? quidminor? quidinter horum aetates interiectus Cato ? quid innume-rabiles alii? nam domesticis cxemplis abundamus:cogitasse putamus, quidquam in vita sibi expeten-dum, nisi quod laudabile [esse,] et praeclarum vide-retur? III. 13. Veniant igitur isti irrisores huius ora-tionis, ac sententiae: et iam vel ipsi iudieent, utrum