68 LAELIUS
Satis erat respondere, magnas; ingentes, inquit.Semper äuget assentator id, quod is, cuius ad volun-tatem dicitur, vult esse magnum. 99. Quamobrem,quamris blanda ista vanitas apud eos valeat, qui ipsiillam allectant et invitant: tarnen etiam gravioresconstantioresque admonendi sunt, ut animum adver-tant, ne callida assentatione capiantur. Aperte enimadulantem nemo non videt, nisi qui admodumestex-cors. Callidus ille et occultus ne se insinuet, studio-se cavendum est. Nec enim facillime cognoscitur,quippe qui etiam adversando saepe assentetur; et,litigare se simulans, blandiatur, atque ad extremumdet manus, vincique se patiatur: ut is, qui illusus sit,plus vidisse rideatur. Quid autem turpius, quamilludi? Quod ne accidat, cavendum est, ut in Epi-clero:
Hodie me ante omnes comicos stultös senes
Versaris atque [luserts] lautissime.
100. Haec enim etiam in fabulis stultissima personaest, improvidorum et ci’edulorum senum. Sed, ne-scio quo pacto, ab amicitiis perfectorum hominum,id est, sapientium (de hac dico sapientia, quae vide-tur in hominem cadcre posse) ad leves amicitias de-flexit oratio. Quaniobrem ad illa prima redeamus,eaque ipsa concludamus aliquando.
XXVII. ■'Virtus, virtus, inquam, C. Fanniet tu,Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. In eaest enim conrenientia rerum, in ea stabilitas, in eaconstantia: quae quum se extulit et ostendit lumensuum, et idem adspexit agnovitque in alio: ad id seadmovet, vicissimque accipit illud, quod in alteroest: ex quo eorum exardescit sire amor, sive amici-tia. Utrumque enim dictum est ab amando. Amareautem nihil aliud est, nisi eum ipsuin diligere, quemames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita. 101.Quae tarnen ipsa efllorescit ex amicitia, etiam si tu