L DE AMICITIA CAP. 5. 6. 41
' ut illi, qui haec subtilius disserunt; fortasse vere,sed ad communem utilitatem parum. Negant enim,qacniquam virum bonuin esse, nisi sapientem. Sitita sane. Sed eam sapientiam interpretantur, quamadhuc mortalis nemo est consecutus. Nos autem ea,quae sunt in usu vitaque communi, non ea, quae fin-guntur aut optantur, spectare debemus. Numquamego dicam, C. Fabricium, M’ Curium, Ti. Corunca-nium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, adistorum normam fuissesapientes. Quaresibihabeantsapientiae nomen, et invidiosum et obscurum: con-* cedantque, ut hi boni viri fuerint. Ne id quidem fa-j cient. Negabunt, id, nisi sapienti, posse concedi.Agamus igitur pingui Minerva, ut aiunt. 19. Qui itase gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides, inte-gritas, aequitas, liberalitas, nec sit in illis ulla cupi-ditas vel libido vel audacia, sintque magna Constan-tia, ut ii fuerunt, modo quos nominavi: hos virosbonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus;quia sequuntur, quantum homines possunt, naturam,optimam bene vivendi ducem. Sic enim mihi perspi-cere videor, ita natos esse nos, ut inter omnes essetsocietas quaedam: maior autem, ut quisque proximeaccederet. Itaque cives potiores, quam peregrini;propinqui, quam alicni. Cum his enim amicitiam na-tura ipsa peperit: sed ea non satis habet firmitatis.Nainque hoc pracstat amicitia propinquitati,quod expropinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitianon potest. Sublata enim benevolentia, amicitiaenomen tollitur, propinquitatis manet. 20. Quantaautem vis amicitiae sit, ex hoc intelligi maxime po-test : quod ex inftnita societategcncris humani, quamconciliavit ipsa natura, ita contracta res est et addu-cta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos autinter paucos iungeretur. VI. Est autem amicitia ni-hil aliud, nisi omnium divinarum humanarumque re-