20 CATO MAIOR
aniinum, taniquam emeritis stipendiis libidinis, am-bitionis, contentionis, inimicitiarum, cupiditatumomnium, secum esse, secumque, ut dicitur, vivere.Si vero habet aliquod taniquam pabulum studii at-que doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius.Mori paene videbamus in Studio dimetiundi caeli at-que terrae C. Gallum, familiärem patris tui, vScipio.Quoties illum lux, noctu aliquid describere ingres-sum, quoties nox oppressit, quum mane coepisset!Quam delectabat eum, defectiones solis et lunaemulto nobis ante praedicere! 50. Quid in levioribusstudiis, sed tarnen acutis ? Quam gaudebat bello suoPuiiico Naerius! quam Truculento Plautus! quamPseudolo! Vidi etiam senem Livium: qui quum sexannis ante, quamego natus sum, fabulam docuisset,Centone Tuditanoque Consulibus, usque ad adole-scentiain meam processit aetate. Quid de P. LiciniiCrassi et pontificii et civilis iuris Studio loquar? autde huius P. Scipionis, qui his paucis diebus Pontifexmaximus factus est? Atqui eos omnes, quos comme-moravi, his studiis flagrantes senes vidimus. M.veroCethegum, quem recte Suadae medullam dixit En-nius, quanto Studio exerceri in dicendo videbamus,etiam senem! Quae sunt igitur epularum aut ludo-rum aut scortorum voluptates cum his voluptatibuscomparandae? Atque haec quidem studia doctrinae.Quae quidem prudentibus et bene institutis paritercum aetate crescunt: ut honestum illud Solonis sit,quod ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescerese, mulla indies addhcentem: qua voluptate animinulla certe potest esse maior. XV. 51. Venio nuncad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliterdelector: quae nee ulla impediuntur senectute, etmihi ad sapientis vitafh proxirne videntur accedere.Habent enim rationem cum terra, quae numquamrecusat imperium, nec umquam sine usura reddit,