Druckschrift 
M. T. Ciceronis Cato maior de senectute
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen
 

DE SENECTUTE CAP. 8.9. 11

Et multa fortasse, quae vult: atque in ca quidem,quae non vult, saepe etiam adolescentia incurrit.lllud vcro idem Caecilius vitiosius:

Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,Sentire, ea aetate esse se odiosum älteri.

26. lucundum potius, quam odiosum. Ut enim ado-lescentibus bona indole praeditis sapientes senes de-lectantur, leviorque fit eorum senectus, qui a iuven-tute coluntur et diliguntur, sic adolescentes senumpraeceptis gaudent, quibus ad rirtutum studia du-cuntur. Nec minus intelligo me vobis, quam vos mi-hi esse iucundos. Sed videtis, ut senectus non modolanguida atque iners non sit, verum etiam sit opero-sa et semper agens aliquid et moliens; tale scilicet,quäle cuiusque Studium in superiore vita fuit. Quid,quod etiam addiscunt aliquid? ut Soloneni versibusgloriantem videmus, qui se, quotidie aliquid addi-scentem, senem fieri dicit: ut ego feci, qui Graecaslitteras senex didici; quas quidem sic avide arripui,quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsamihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti vide-tis. Quod quum fecisse Socratem in fidibus audirem,veilem equidem et illud: discebant enim fidibus an-tiqui: sed in litteris certe elaboravi.

IX. 27. Nec nunc equidem vires desidero adole-scentis, (is enim erat locus alter de vitiis senectutis,)non plus, quam adolescens tauri aut elephanti desi-derabam. Quod est, eo decet uti; et, quidquid agas,agerc pro viribus. Quae enim vox potest esse con-temptior, quam Milonis Crotoniatae ? qui, quum iamsenex esset, athletasque se in curriculo exercentesvideret, adspexisselacertos suosdicitur, illacrimans-que dixisse: At hi quidem iam mortui sunt. Non ve-ro tarn isti, quamtuipse, nugator. Neque enim exte umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacer-tis tuis. Nihil S. Aelius tale, nihil multis annis ante