Druckschrift 
M. T. Ciceronis Cato maior de senectute
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

6 CATO MAIOR

11. Tarentum rero qua vigilantia, quo consilio rece-pit! quum quidem, me audiente, Salinatori, qui,amisso oppido, fugerat in arcem, glorianti atque itadicenti: Mea opera, Q.Fabi, Tarenttim recepisti:Cerle, inquit ridens: nam nisi tu amisisses, num-quam rccepissem. Nec vero in armis praestantior,quam in toga; qui Consul iterum, Sp. Carvilio colle-ga quiescente, C. Flaminio Tribuno plebis, quoadpotuit, restitit, agrum Picenum et Gallicum viritimcontra Senatus auctoritatein dividcnti: augurquequum esset, dicere ausus est, optimis auspiciis eageri, quae pro reipublicae salute gererentur; quaecontra rempublicam ferrentur,i contra auspicia ferri.

12. Multa in eo vir« praeclara cognovi: scd nihil estadmirabilius, quam quomodo ille mortem [M.] filiitulit, clari viri et Consularis. Est in manibus lauda-tio: quam quum legimus, quem philosophum noncontemnimus? Nec vero ille in lucemodo atque inoculis civium magnus, sed intus domique pracstan-tior. Qui sermo! quae praecepta! quanta notitia an-tiquitatis! quae scientia iuris augurii! Multae etiam,ut in homine Komano, litterae. Omnia memoria te-nebat, non domestica solum, sed etiam externa bella.Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam di'vinarem, id quod evenit, illo exstincto, fore, undediscerem, neminem. V. 13. Quorsuni igitur haectarn multa de Maximo ? Quia profecto videtis, nefas !esse dictu, miseram fuisse talem senectutem. Nec jtarnen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut ;urbium expugnationes, ut pedcstres navalesve pu- jgnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur.Est etiam quiete et pure et eleganter actae aetatisplacida ac lenis senectus: qualem aecepimus Plato-nis, qui uno et octogesimo anno scribens mortuusest; qualem Isocratis, qui eum librum, qui Panathe-naicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scri-