forma ct ji rincijiiis. Scct. V.
150
transacta sit ad mensuram dabilis, quod simplicium, quodlibetcorpus constituentimn, sit definitus numerus, sunt propositiones,quae aperte ortum suum e natura cognitionis sensitivae loquun-tur, et utcunque ceteroquin haberi possint pro veris, tarnen ma-cula haud dubia originis sua laborant.
Quod autem posterius concernit axioma subreplitium , ori-tur temere converteudo contradictionis principium. Adhaeretautem hie primitivo judicio conceptus temporis eatenus, quoddatis eodem tempore contradictorie oppositis in eodem, liqueatimpossibilitas, quod ita enunciatur: quiequid simul est ac nonest , est impossibile. Hic, cum per intellectum aliquid praedi-cetur in casu, qui' secundum leges sensitivas datus est, judiciuinapprime verum est et evidentissimum. Contra ea, si convertasidem axioma, ita ut dicas: omne impossibile simul est ac nonest s. involvit contradictionem, per sensitivam cognitionem ge-neraliter aliquid praedicas de objecto rationis, ideoque con-ceptum intellectualem de possibili aut impossibili subjicis cou-ditionibus cognitionis sensitivae, uempe respectibus temporis,quod quidem de legibus, quibus adstringitur et limitatur intel-lectua humanus, verissiinum est, objective autem et generaliterimllo modo concedi potest. Nempe noster quidem intellectusimpossibilitatem non animadvertit, nisi ubi notare potest si-nmltaneam oppositorum de eodem enuntiationem, h. e. tantuin-modo, ubi occurrit contradictio. Ubicunque igitur talis conditionon obvenit, ibi nullam intellectui humano de impossibilitate ju-dicium vacat. Quod autem ideo nulli plane intellectui liceat, ad-eoque, quiequid non involvit contradictionem, ideo sit possi-bile , temere concluditur, subjectivas judicandi conditiones proobjectivis habendo. Mine tot vana commenta virium, nescioquarum, pro lubitu conlictarum, quae absque obstaculo re-pugnantiae e quolibet ingenio architectonico, seu si mavis, adchimacras proclivi turbatim prorumpunt. Nam cum vis nonaliud sit, quam respectus substantiae A ad aliud quiddam TB(accidens) tanquam rationis ad rationatum, vis cujusque possibi-