154
De mundi sensibilis et intelligibilis
§. 24.
Oranis metaphysicae circa sensitiva atque intellectualia me-thodus ad hoc potissimum praeceptum redit: sollicite cavenduraesse, ne principia sensitivae cognitionis domestica tenninossuos migrent ac intellectualia afficiant. Nam quia praedicatumin quolibet judicio, intellectualiter enunciato, est conditio , abs-que qua subjectum cogitabile non esse asseritur, adeoque prae-dicatum sit cognoscendi principiura; si est conceptus sensitivus,non erit nisi conditio sensitivae cognitionis possibilis, adeoqueapprime quadrabit in subjectum judicii, cujus conceptus itidemest sensitivus. At si admoveatur conceptui intellectuali, judiciumtale nonnisi secundura leges subjectivas erit validum, liinc denotione intellectuali ipsa non praedicandum et objective offeren-dum, sed tantuni ut conditio, absque qua sensitivae cognitioniconceptus dciti locus non est *). Quoniam autem praestigiaeintellectus, per subornationem conceptus sensitivi tanquam notaeintellectualis, dici potest (secundum analogiam significatus re-cepti) vitium subreptionis , erit permutatio intellectualium etsensitivorum vitium subreptionis metaphysicum (phaenomenonintellectuatum, si barbarae voci venia est,) adeoque axiomatale hybridum , quod sensitiva pro necessario adhaerentibus con-ceptui intellectuali venditat, mihi vocatur axioma subreptitium.Et ex hisce quidem axiomatibus spuriis prodierunt principia
*) Foecundus et facilis est liujus criterii usus in dignoscendis prin-eipiis, quae tanlum leges cognitionis sensitivae enunciant, ab iis, quaepractcrea aliquid circa objecta ipsa praecipiunt. Nam si praedicatum sitconceptus intellectualis, respectus ad subjectum judicii, quantumvis sen-sitive cogitatum, dcnotat semper notam objecto ipsi competenlem. At sipraedicatum sit conceptus sensitivus, quoniam leges cognitionis sensitivaenon sunt conditiones possibilitatis l'crum ipsarum, de iubjecto judiciiiiilcllccluahtcr coyilalo non valeliit, adeoque objective enuntiari non pot-ent. Sic in vulgari illo axiomate: quici/uid exsislit, est alicubi, cumpraedicatum contineat conditiones cognitionis sensitivae, non poteril desubjecto judicii, nempe cxsislcnli quolibet generaliter enuntiari; adeoqueformula baec objective praecipiens falsa est. Verum si converlatur pro-positio, ita ut praedicatum fiat conceptus Intellectualis, emerget verissiina,uti: quiequid est alicubi, exsistit.