forma et principiis. Scct. III.
147
qua fieri potest certitudine. Horum quidem conceptuum alterproprie iutuitum objecti, alter statum concernit, inprimis reprae-sentatimim. Ideo etiam spatium temporis ipsius conceptui ceutypus adhibetur, repraesentando hoc per lineam, ejusque ter-minos (momenta) per puncta. Tempus autera universali atquerationali conceptui magis appropinquat , complecteudo oniuiaomnino suis respectibus, uempe spatium ipsum et praeterea ac-cidentia, quae in relationibus spatii comprehensa non sunt, ulicogitationes animi. Praeterea autem tenipus leges quidem rationinon dictjcat, sed tarnen praecipuas constituit conditiones , quibusfaventibus secundum rationis leges mens notiones suas conferrepossit; sic, quid sit inipossibile, judicare non possum, nisi deeodem subjecto eodem tempore praedicans A et non A. Etpraesertim, si intellectum advertimus ad experientiam, respectuscausae et causati in externis quidem objectis indiget relationibusspatii, in omnibus autem tarn externis, quam internis, nonnisitemporis respectu opitulante, quid sit prius, quidnam posterius s.causatum, edoceri mens potest. Et vel ipsius spatii quantitatemintelligibilem reddere non licet, nisi illud, relat'um ad mensuramtanquam unitatem, exponamus numero, qui ipse non est, nisimultitudo numerando li. e. in tempore dato successive unum uniaddendo distincte cognita.
Tandem quasi sponte cuilibet oboritur quaestio, utrum con-ceptus uterque sit connalus, an acquisitus. Posterius quidemper demonstrata jam videtur refutatum, prius autem, quia viamsternit pliilosophiae pigrorum, ulteriorem quamlibet indagationemper citationem causae primae irritam declarantis, non ita ternereadmittendum est. Verum conceptus uterque procul dubio ac-quisitus est , non a sensu quidem objectoruin, (sensatio enimmateriam dat, non formain cognitionis hunianae,) abstractus, sedab ipsa inentis actione, secundum perpetuas leges sensa suacoordinante, quasi typus immutabilis ideoque intuitive cogno-scendus. Sensationes enim excitant hunc mentis actum, nonintluunt intuitum, neque aliud liic connatum est, nisi lex aniini,
10 *