nova dilucidalio. Scct. III.
37
DEMONSTRATIO.
Fac, substantiam aliquam simplicem ne\u nliarum solutainsolitario exsistere, dico nullam Status intern! permutationein ipsicontingere posse. Cum enim, quae jam competunt substantiaeinternae determinationes, rationibus internis ponantur cum ex-clusione oppositi, si aliam determinationem succedere via, aliatibi ratio ponenda est, cujus cum oppositum sit in internis, etnulla externa ratio accedat, per supposita, illam enti induci nouposse aperte liquet.
Idem aliter. Quaecunque, ratione determinante ponuntur,ea simul cum ipsa poni necesse est; posita enim ratione deter-minante non poni rationatum, absurdum est. Qaecunque itaquein statu aliquo substantiae simplicis sunt determinantia, cum iisomnia omnino determinata simul sint necesse est. Quia veromutatio est determinationum successio, s.-j-) ubi determinatioquaedam oritur, quae antea non fuit, adeoque ens determinatur adoppositum cujusdam, quae ipsi competit, determinationis; liaec perea, quae in substanlia intrinsecus reperiuntur, contingere nequit.Si igitur contingit, e nexu externo eam proficisci necesse est.
Adhuc quodammodo aliter. Fac, oriri nominatis sub con-ditionibus mutationem; quia exsistere incipit, cum antea nonfuerit, h. e. cum substantia determinata esset ad oppositum, nequeaccedere sumantur praeter interna, quae aliunde substantiam de-terminent, iisdem rationibus, quihus certo modo substantia deter-minata habetur, determinabitur ad oppositum, quod est absurdum.
DILUCIDATIO.
Hane veritatem, quanquam ab adeo i'aeili et fallere ncsciarationum pendeat catena, adeo non animadverterunt, qui pliilo-sopbiae Wolfianae nomen dant, ut potius substantiam simpliceme principio activitatis interno continuis mutationibus. fieri obnoxiamcontendant. Equidem ipsorum argumenta probe novi, sed quam
•j-1 scilicet (?)