Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
32
Einzelbild herunterladen
 

33

Princip. jirimor. cognit. mctapliys.

est, igitur virium summa in effectu aequiparatur viribus causae.In incursu quideni corporis minoris elastici in majus, lex alle-gata videtur erroris teneri. Sed nequaquam. Corpus enim ela-Sticum minus a majori , in quod incurrit, repercussum vimquandam in partes oppositas nanciscitur, quae si addatur illi,quam in majus transtulit, summam majorem quideni efficit quan-titate incurrentis, ut conslat e meclianicis, at, quae hic diciturvulgo absoluta, verius respectiva nominanda est. Vires enimhae tendunt in partes diversas; ideoque ex effectibus, quas ma-cliiuae conjunctim applicatae adeoque et in universo summatimspectatae exserere possunt, aestumatae, summa virium cognosci-tur, subtrahendo motus in partes contrarias, quippe eatenussemet utcunque tandem destructuros, et remanet motus centrigravitatis, qui, ut notum ex staticis, post conflictum idem estcum eo, qui fuit ante eundem. Quod omnem motus per resi-stentiam materiae destructionem attinet, liaec regulam dictamtantum abest ut elevet, ut potius stabiliat. Quae enim causa-rum consensu e quiete orta est vis, tantundem, quantum acce-pit, in impedimentorum renitentiam absumendo, ad quietemiterum reducitur, et res manet ut ante. Mine et motus mecha-nici perpetuitas inexhausta impossibilis; quippe resistentiis sem-per aliquam vis suae partem impendens, ut nihilo secius adsemet restaurandum illibata permaneat potestas, regulae buic etsanae rationi pariter adversaretur.

Saepenumero vires ingentes oriri videmus ex infinite parvocausae principio. Scintilla pulveri pyrio injecta, quam immen-sam vim expansivam conciliat? seu etiam alibi avido alimentorecepta, quanta incendia, urbium ruinas, et ingentium sylvarumdiuturnas devastationes producit? Quantam corporum compagemsolvit itaque parvula scintillulae unius sollicitatio; sed hic, quaeintus in corporum compage recondita fovetur immensarum viriumefficax causa, materia nempe elastica, vel aeris, ut in pulverepyrio, (secundum Halesii experimenta,) vel materiae igneae, utin combustibili quovis corpore, manifestatur verius minuta solli-