Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
23
Einzelbild herunterladen
 

novii dilucidalio. Sccl. II.

23

repraesentationibus oblala inclinatione detenninari, in confessoest. Quo huic legi certius alligata est hominis natura, enliber-tate inagis gaudet, neque vago nisu quaquaversum in objectal'erri est libertate uti. Non aliam, ais, ob rationem agit, quamquia ita potissimum luluit. Jam teneo te tua ipsius confessioneconstrictum. Quid enim est lubitus, nisi voluntatis pro allecta-mento objecti ad baue potius, quam oppositam partem facta in-clinatio; ergo tuum libel, s. volupe est actionem per internasrationes determinatam innuit. Lubitus enim ex tua sententiaactionem determinat; est vero nonnisi voluntatis in objecto,pro ratione allectamenti, quo voluntatem invitat, acquiescentia.Ergo est determinatio respectiva, in qua si voluntas aequaliterponitur allectari, alterum magis volupe esse, idem est, ac aequa-liter simulque inaequaliter placere, quod implicat repugnantiam.Accidere autem polest casus, ubi, quae ad alterutram parteminclinent voluntatem rationes, conscientiam plane fugiant, nihilominus tarnen alterutrum deligatur; verum tum res a superiorimentis lacultate ad inferiorem rediit, et pro repraesentationisobscurae alterutram partem versus suprapondium, (cujus in se-quentibus uberiorem injiciemus commemorationem,) aliquorsummens dirigitur.

Brevi, si ita commodum fuerit, dialogo Cajurn inter, indifferentiae aequilibrii del'ensorem, et Titium, rationis determi-nantis patronum, controversiam pervulgatam illustrare liceat.

Cajus: Vitae anteactae curriculum morsus mihi quidemconscientiae exagitat, sed hoc unicum superest solatii, si tuisplacitis credere fas est, in me non cadere admissorum facinorumculpam, quippe rationum inde usque a mundi incunabulis se in-vicem determinantium nexu devinctus, quaecunque egi, non potuinon agere, et quicunque nunc mihi exprobrat vitia aliudque \itaegenus a me iniri debuisse nequicquain increpat, inepte agit,pariter ac si me temporis lluxum sistere oportuisse postulet.Tilius: Cedo! quaenam est, illa rationum series, qua te ad-strictum l'uisse conquereris? Nonne quaecunque egisti, libenter