Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
22
Einzelbild herunterladen
 

22 Princip. prinior. coguit. mct.ipliys.

dinem determinationis parum elevare. Quemadmodum enim veronihil verius et certo nihil certius , sic nec determinato quicquamdeterminatius concipi potest. Eventus mundani ita certo deter-minati sunt, ut praescientia divina falli nescia pari certitudineet eorum futuritionem et oppositi impossibilitatem nexu rationumconformiter perspiciat, ac si absoluto eorum conceptu Oppositionexcluderetur. Hic vero, non quantopere , sed unde necessariasit contingentium futuritio, cardo est quaestionis. Actum creationismundi in Deo non ambiguum, sed ita certo determinatum esse,ut oppositum Deo indignum, h. e. competere plane non possit,quis est qui dubitet? Nihilo tarnen secius libera est actio, quiaiis rationibus determinatur, quae motiva iutelligentiae suae in-fiuitae, quatenus voluntatem certo certius inclinant, includunt,non a coeca quadam naturae efficacia proficiscuntur. Ita etiamin actionibus hominum liberis, quatenus spectantur ut determi-natae, oppositum excluditur quidem, sed non excluditur rationibusextra subjecti appetitum et spontaneas inclinationes positis, quasiliomo vel invitus inevitabili quadam necessitate ad patrandas actionesadigeretur; sed in ipsa volitionum appetituumque propensione,quatenus allectamentis repraesentationum lubenter obtemperat,nexu, certissimo illo quidem, at voluntario, actiones stabili legedeterminantur. Quod actiones physicas et libertate morali gau-dentes intercedit discrimen, non nexus atque certitudinis diffe-rentia absolvitur, quasi hae solae ancipiti futuritione laborantesrationumque colligatione exemtae vaga et ambigua oriundi rationefruerentur; hoc enim pacto parum commendabiles forent entiumintelligentium praerogativis. V T erum modus, quo certitudo earumrationibus suis determinatur, oranem paginam iacit ad libertatisnotum t.uendam; nempe nonnisi per motiva intellectus voluntatiapplicata eliciuntur, cum contra ea in brutis, s. physico-mecha-nicis actionibus omnia sollicitationibus et impulsibus externisconformiter, absque ulla arbitrii spontanea inclinatione necessi-tentur. Potestatem quidem actionis patrandae ad utramvis partemindifferenter se habere, sola autem beneplaciti ad allectamenta