Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
 

8

Princip. priiuor. cognit metajtliys.

affirmativam ipsi junctam tollat, aperte principium contradictio-nis supponis, in quo statuitur, notiones oppositas semet invicemtollere. Nostra vero explanatio propositionis: cujuscunque Op-position est falsum , Mud est verum , ab hac labe immunis est.Simplicissimis enim terminis enwnciata, cum ita audiat: quicquidnon non est, illud est, particulas non tollendo, nihil agimus,quain ut simplicem earum significatum exsequamur, et prodit, utnecesse erat, principium identitatis: quicquid est, est.

P r o r. III.

Principii identitatis ad obtinendum in veritatumsubordinatione principatum prae principio contradictio-nis praeferentiam ulterins stabilire.

Quae oinnium veritatum absolute summi et generalissimiprincipii noinen sibi arrogat propositio, primo sit simplicissimis,deinde et generalissimis terminis enunciata; quod in principioidentitatis gemino haud dubie animadvertere mihi videor. Omniumenim terminorum affirmantium simplicissimus est vocula est, ne-gantium vocula non est. Deinde notionibus simplicissimis niliiletiam magis universale concipi potest. Quippe magis composhtae a simplicibus lucem mutuantur, et quia his sunt determina-tiores, adeo generales esse non possunt.

Principium contradictionis, quod effertur propositione: im-possibile est, idem simul esse ac non esse, re ipsa non estnisi definitio impossibilis, quicquid enim sibi contradicit, s. quodsimul esse ac non esse concipitur, vocatur impossibile. Quovero pacto statui potest, omnes veritates ad hanc definitionemvelut ad lapidem Lydium revocari oportere? Neque enim ne-cesse est, ut quamlibet veritatem ab oppositi impossibilitate vin-dices, neque, ut verum fatear, hoc per se sufficit; non enim da-tur ab oppositi impossibilitate transitus ad veritatis assertionem,nisi mediante dicto: cujuscunque oppositum est falsum , illud