Druckschrift 
3 (1838) Immanuel Kant's kleinere metaphysische Schriften
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

6

Prinuip. primor. cognit. mctapkys.

rectum nempe et indirectum. Prior concludendi ratio ex con-venientia notionum subjecti et praedicati veritatem colligit, etsemper lianc regulam fundamenti loco substernit: quandocunquesubjectum, vel in se vel in nexu spectatuin, ea ponit, quae no-tionem praedicati involvunt, rel ea excludit, quae per notionempraedicati excluduntur, lioc illi competere statuendum est; etidem paulo explicatius: quandocunque identitas subjecti iuterac praedicati notiones reperitur, propositio est vera; quod ter-minis generalissimis, ut principium primum decet, expressumita audit: quicquid est, est, et quicquid non est, non est. Di-rectae ergo argumeutationi omni certe praesidebit principiumidentitatis, q. e. primum.

Si de indirecta concludendi ratione quaeras, idem reperiesultimo substratum principium geminum. Etenim semper provo-candum est in hasce binas propositiones: 1) cujuscunque oppo-situm est falsum, illud est verum, hoc est, cujuscunque oppo-situm negalur, illud affirmandum est; 2) cujuscunque oppositumest verum, illud est falsum. Quarum prima propositiones alfir-mativas, altera negativas pro consectariis habet. Priorem pro-positionem si terminis simplicissimis eiferas, ita habebis: quic-quid non non est, illud est , (quippe oppositum exprimitur perparticulam non , remotio itidem per particulam non.) Posterio-rem sequenti ratione informabis: quicquid non est, non est,(nempe hic iterum vox oppositi effertur per particulam non, etvox falsitatis s. remotionis pariter per eandem particulam.) Sinunc, lege characteristica ita exigente, vocum priore proposi-tione contentarum vim exsequaris, quia una particula non indi-cat, alteram esse toilendam, utraque deleta tibi prodibit propo-sitio: quicquid est, est. Altera autem, cum audiat: quicquidnon est, non est, patet et in indirecta demonstratione princi-pium identitatis geminum primas obtinere, consequenter omnisomnino cognitionis ultimum esse fundamentum.

SCHOLION. En specimen, tenue illud quidem, at nonplane contemnendum, in arte characteristica combinatoria; sim-