Druckschrift 
Num dogma catholicum est, matrimonii vinculum inter vivos coniuges nullo in casu solvi posse? : dissertatio, ab ordine theologorum catholicorum, in Univ. Vratislaviensi docentium, praemio donato
Entstehung
Seite
59
Einzelbild herunterladen
 

59

Adversus has leges nullus episcopus, nul-lus patriarcha, nullum concilium oecurne-nicumsese opposuerunt, aut quod idem est,nulla solennis ecclesiae contradictio uspiamadversus illas fuit) his legibus regebaturOriens, quamdiu imperatores romani illipraefuerunt: his quoque legibus subjectaeerant gentes barbarae Occidentis romanum• imperium paullatim aggredientes) repetun-tur leges istae in edictis Ostgothorum Theo-dorici et Gothorum occidentalium) in Ca-pitularibus imperatorum Francorum (vid.libellum repudii asservatum a Vlarculfo sec.VI. monacho in Bibi. PP, Tom. XII. lib. II.cap. 30. pag. 785. Iit. G.) quae praesentibusMagnatibus una cum episcopis imperii hu-jus concipiebantur.

De his legibus aut mutationibus posteaab aliis principibus, tum in Oriente tum in

sint. Si namque mutua affectio matrimonia con-ficit, merito diversa voluntas eadem per consen-sum dirimit, modo hanc missi repudii libelli satisdeclarent. Caeterum illud manifestum sit, quodalia omnia, quae legibus, et praecipue sacris pa-tris nostri Constitutionibus de matrimoniis Ube-ris, et causis, per quas dirimere matrimonium per-missum est, aut de iis etiam, qui nulla de causa(non tamen ex communi voluntate et consensu,quomodo praesens nostra lex constituit) matriino-iiium solvunt, et de constitutis in illos poeniscauta sunt, ex praesenti etiam nostra lege obtine-bunt, suamquc per omnia vim habebunt . 11