Druckschrift 
Num dogma catholicum est, matrimonii vinculum inter vivos coniuges nullo in casu solvi posse? : dissertatio, ab ordine theologorum catholicorum, in Univ. Vratislaviensi docentium, praemio donato
Entstehung
Seite
23
Einzelbild herunterladen
 

igitur de matrimonii indissolubilitate do-ceant, videndum est. — San ti patres induas classes abeunt, quarum prior omni incasu, etiam in casu adulterii, matrimoniumiddissolubile esse affirmat, altera vero negat.

§ 3 -

Sanctorum patrum classis prima.

Inter eos, qui indissolubilitatem matri-monii omni in casu locum habere affirmant,ponendus est primo loco

I. Ex saeculo II. S. Hermas , quem in Libro

II. Pastoris, mandato IV, cui titulus: de di-mittenda adultera (in Bibi, P. P. Maxima deIa BigneLugd. 1677. Tom. II. p. 39, lit. H.)Dominum ita interrogantem invenio t„Quodsi permanserit in vitio (adulterio) mu-lier? Et dicit (Angelus) dimittat illam vir etvir per se maneat j quodsi dimiserit mulieremet aliam duxerit , et ipse moechatur. Quod-si mulier dimissa poenitentiam egerit et vo-luerit ad virum suum reverti, si non recepe-rit eam vir suus, magnum peccati m sibi ad-mittet. Sed debet admittere peccatricem,quae poenitentiam egit, sed non saepe. Ser-vis enim Dei poenitentia una est- Propterpoenitentiam ergo non debet dimissa conjuge]vir aliam ducere. Hic actus similis est in viroet muliere. (t

2. Eodem saeculo Athenagoras in Apolo-gia seu legatione pro Christianis (Bibi. P. P-