Druckschrift 
Memoria Joannis Tobiae Mayer
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

IOANNIS TOBIAE M A Y E R.

9

Illius, quam puer didicerat, amorem per oninemposthac vitam retinuit, non solum nt doctus judex,sed ut eam in clavichordio mascule factitaret.

Picturae vero Studium a patre in ea perito arti-fice ingenitum, crevit postea exemplo et l'amiliaritalefratris natu paulo minoris, Georgii Friderici, qui inea arte Romae praesertim inclaruit; tuinque diem suuniMoscoviae obiit.

Verum quod in Universum seriores praesertim de-sideratissimi collegae annos beatos reddidit, exempla-ris plane erat et indefessa cura qua patrem pientissi-murn ad ultimum usque vitae halituni prosecuta estiilia eius lectissima, omnibus qui eam propius norunt,maxime veneranda.

Hisce si addas praeter ea, quae modo de May er ifelici temperamento dicta sunt, diaetam quoque qnautebatur, non quidem anxie, verum moderate et con-stanter, et quotidianas fere deambulationes quibusfruebatur, facilis est intellectu integra eius corporisanimique firmitas, c[ua crudam viridemque senectutemperegit.

Et quod Fontenelle in Elogio Newtonis academiaeParisinae memorabile refert, ei non nisi semel tantum,et quidem seni grandaevo dentem secundarium quosperennes dicimus, excidisse, simile quidem etsi alia ra-tione et raro sane exemplo de May er o novi, utpotecui proximo ante obitum anno tertiae dentitionisprimordia prodierunt.

In viridi hocce senio varia etiam ipsi contigeruntconspicua memorabilia, ut duplex jubilaeum semisecu-lare. Alterum a. XXV. Doctorale, alterum anno pro-xime elapso Professorium quo et a diuo Rege Augustis-simo ordinis Guelphici insignibus equestribus concleco-ratus fuit.

*)rJr