Druckschrift 
Memoria Joannis Tobiae Mayer
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
 

8

Memoria

aenigmaticos hactenus aerolithos lunari eruptionideberi verisimillime demonstravit; alteram vero,de usu accuratiori acus magneticae inclinatoriaejara ad eius methodum in re Britannomm nauticaStudio atnici et familiaris Societatis, Centurioniscelebris Sabine eximio successu in usuni versae.

Quantopere vero Mayeri ingenium et indefessaadsiduitas disciplinarum physicarum incrementis pro-fuerit, praeter pauca ea, quae jam tetigirnus, amplussane catalogus scriptionum eius testatur in Saalfelcliihistoria recentiore academiae Georgiae Augustae, etuberior adhuc in divite et utilissirao ndice RecensuumGottingensium litterariorum.

Ouare eorum enumerationem denuo repetere eominus huius loci esset, cum potius de ipsius deside-ratissimi Mayeri genio et gustu et vitae ratione aliquacommemoranda habeam, mihi ex multorum annoruninecessitudine, quam cum eo alui, notissima.

Et quidem quod eius temperamentum utphysiologice loquar ceu fundamentuin sanitatis cui-vis homini propriae attinet, mixtum illud quidem ut intot aliis humanissimis hominibus ex sanguineo et cho-lerico erat, ita tarnen prius adeo longissime praevale-bat, ut si ex celebris suo aevo philosophi, ChristianiThomasii, calculo mixturas istas in centesimas partesredigere, paucissimas saltem cholerico tribuere liceret,cum longe plurimae in sanguineo ita praevalerent, utnon nisi rarius et quasi per transennam in brevem sedcito defervescentem iram praeceps erumpere videretur,eadem plane ratione quam de magni Leibnitii per-quam simili temperamento refert Eccartus coaetaneuseius et Hannoverae diu ipsi familiaris.

Artium quoque elegantiorum Mayerus fuit stu-diosissimus, inusices praesertim et artis graphicae.