XIV
Einleitung.
sitatis prestet iuramentum intitulandorum, et quod fideliter etdiligenter exercebit officium suum ad bonum et honorem uni-versitatis et suorum suppositorum, quodque eorum secreta nonrevelabit nec scribet scienter pro abusoribus privilegiorum auttransgressoribus statutorum, et quod stabit contentus in sallarioper universitatem deputato et deputando nec aliquid ampliusexigat vel recipiat, nisi scienter et voluntarie offeratur. Sitquesaliarium eius de scriptura cum pergameno protectionis cuminhibitione unus grossus turonensis antiquus regalis vel admaius duo albi. Similiter de uno citatorio simplici, cui noninseritur tenor bulle, tantumdem. Item de citatorio, cui inse-ritur tenor bulle, duo grossi turonenses antiqui regales velquatuor albi, et proportionaliter suo modo de aliis scripturisautenticis iuxta earum quantitatem, salva tamen rectori etquatuor decanis vel maiori parte [!] eorum in dubiis emergen-tibus potestate moderandi.
60. Item statuimus et ordinamus, quod librarii post pre-stitum iuramentum intitulandorum iurabunt in manum rectorisin presentia universitatis, quod officium suum fideliter absquefraude et dolo exercebunt, quodque nullum librum propriumsub simulatione alieni vendant nec aliquem librum ad utilita-tem propriam sub simulatione alterius emant, et quod nullumlibrum emant, antequam eum per mensem publice exponantvenditioni in valvis seu fenestris domorum suarum et diebusfestivis in ambitu ecclesie maioris Coloniensis et in loco, ubiforsan infra illum mensem contigerit fieri missam universitatisvel sermonem ad clerum in latino, eo salvo, quod, si venditoraffuturus per mensem exspectare non poterit, extunc post hu-jusmodi expositionem publicam saltem per quindenam vel eb-domadam liceat librariis emere, de scitu tamen et consensurectoris et decanorum vel maioris partis eorum, prout eis vi-debitur expedire, quodque in emendis et vendendis atque taxan-dis libris iuste et legaliter se habeant pro posse et nosse sinefraude, et niehilominus quod in sallario sibi ab universitateconstituto vel constituendo stabunt contenti et non ampliusexigant vel recipiant, nisi mere voluntarie offeratur.
61. Item ordinamus, quod hoc sit iuramentum cuiuslibetintitulandorum:
Primo, quod observabit iura, privilegia, libertates, statuta,