Druckschrift 
1,1 (1892) 1389 - 1466
Entstehung
Seite
XIII
Einzelbild herunterladen
 

Einleitung.

XIII

44. Item statuimus et ordinamus, quod rector pro tem-pore existens nullum intitulet seu inscribat in matricula siveregistro universitatis, nisi ille intitulandus prius prestet jura-mentum ad hoc institutum et pro sua intitulatione nomine arra-rum solvat sex albos denarios pro oneribus rectoris et univer-sitatis supportandis et unum album bedello seu bedellis com-munibus, exceptis pauperibus, salvo tamen, quod rector doctoreset huiusmodi sollempnes personas a solutione horum sex* albo-rum, si sibi expedire videbitur, poterit supportare.

48. Item statuimus et ordinamus, quod rector et decaniquatuor facultatum neminem ad deliberandum in congregationeuniversitatis, aut alicuius facultatis seu ad audiendum earumsecreta admitta(n)t, nisi sit intitulatus vel saltem primo prestetiuramentum intitulandorum, et cum hoc iuret, quod fideliter adbonum et honorem universitatis deliberet, prout melius noverit,atque secreta aut per universitatem deliberata celanda non re-velet, quodque omnes et singuli ad congregationem pertinentesin primo introitu suo ad illam teneantur prestare huiusmodiiuramenta, salvo tamen, quod ruri prudentes non iurati adprestandum consilia admitti possunt de communi consensu,quando videbitur expedire.

56. Item statuimus et ordinamus, quod bedelli, antequamadmittantur, iurent in manum rectoris iuramentum intitulando-rum, deinde officium suum fideliter exercere, secreta universi-tatis et magistrorum, si audierint, non revelare et eisdem ho-norem, prout decet, ubique impendere et non exigere a magistrisvel scolaribus munera inconsueta.

57. Item statuimus et ordinamus, quod officium bedello-rum sit omni die ad minus semel rectorem visitare et inquirere,si indigeat eorum ministerio, indilate mandatis rectoris parere,festa et vacationes, lectiones, disputationes et huiusmodi perscolas ordinarie legentium proclamare, congregationes fideliterintimare, rectorem cum virgis honeste conducere et, quoscunquevenientes ad congregationem sciverint non iurasse, hos rectoriet decanis revelare et, quoscunque non intitulatos sciverint au-divisse lectiones ultra quindenam, hos magistris et bachalariislegentibus, ut coram illis non legant, denuntiare et alia con-similia facere, prout in studiis generalibus est consuetum.

59. Item statuimus et ordinamus, quod notarius univer-