Druckschrift 
Sanctissimi Domini Nostri Gregorii Divina Providentia Papae XVI Allocutio : habita in Consistorio Secreto IV idus decembres anni MDCCCXXXVII
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

6

uti par erat, reluctante, res ita contigerunt quemadmoduminitio perhorrescentes exponebamus. Atque hic adhibitamNobiscum rationem attendite: nonnisi enim prima die ver-tentis mensis hodiernus Borussici Regni Negotiorum Gestornuntiavit uti proxime eventurum, vel eo ipso temporis mo-mento periiciendum, quod jam a die vicesima prima superio-ris mensis factum consummatum que fuerat. Quae cum itasint, illud, Venerabiles Fratres, Deo, Ecclesiae, ac ministe-rio quo fungimur, Nos debere sentimus, ut apostolicam vocemattolentes ecclesiasticam immunitatem violatam, episcopalemdignitatem despectam, sacram jurisdictionem usurpatam, Ca-tholicae Ecclesiae Sanctaeque hujus Sedis jura pessumdatapalam in Coetu Vestro reclamemus. Id autem dum facimus,Viro omnigena virtute praestanti Coloniensi Antistiti reddi-tam unam pariter volumus meritissimam laudem, ob religio-nis causam ab ipso tanto cum sui discrimine invicte propug-natam. Hanc vero nacti opportunitatem, quod privatim hu-cusque praestare non destitimus, publice nunc solemniterquedenuntiamus, Nos scilicet inductam perperam inBorussiaeRegnoquamlibet praxim circa mixta connubia contra genuinum sen-sum declarationis ab Decessore Nostro editae penitus repro-bare. Ceterum, malis adversus immaculati Agni Sponsamquotidie magis ingruentibus, non possumus quin Vos procu-rationis Nostrae participes pro eximia vestra religione acpietate vehementer excitemus ad fervidas Nobiscum precesPatri misericordiarum humiliter offerendas, ut respiciat pro-pitius de excelso coelorum habitaculo super vineam quamplantavit dextera Ipsius, diuturnamque ab ea tempestatemclementissime propulset.