Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Seite
434
Einzelbild herunterladen
 

434

lib. VI. quia pluralitas, quae etiam duorum numeronon est contenta de re juris pluralitas, lib. VI. Hincest, quod beneficiatus non censetur plus beneficiari,quia, si papa committit alicui, ut provideat alicuiidoneae personae in genere, talis connnissarius nonpotest providere alias habenti beneficium, sed tan-tum illi, qui nullum habet beneficium, nisi dicaturin commissione, quod possit providere etiam be-neficiatae personae. Ita tenet stilus curiae et no-tatur de offic. deleg. Si tui et de praei).Si tui nulla . . lib. VI.

Item patet hoc idem ex privilegiis universi-tatis et ex jure privato, quod praedicta praebendaecclesiae 00. SS. per assecutionem decanatus va-cat et possideri per mag. Lupum praedictum nondebeat cum decanatu. In privilegio enim dni. papaeBenedicti XII. habetur, et ex eodem colligitur,quod in praedicta ecclesia 00. SS. sint, fuerint,et esse debeant duo praelati, videlicet praeposituset decanus et XI. canonici praebendati, et ita ten-tum et habitum est ab initio erectionis, dotationiset confirmationis ipsius ecclesiae, et hucusque invio-labiliter observatum per tempora verae et juridicaepraescriptionis. Et ex praedicto privilegio colli-gitur, et manifeste habetur, et sic praedicta ca-pella regia 00. SS. requirit quoad praelaturaset praebendas canonicales XIII personas numeroet suppositaliter distinctas, quarum numerus sinespeciali licentia papae augeri nec minui debet,ut in c. ex parte II. de constit. et in c.