86
Consiliarius, in Vniversitate Pontimussana Antecessor et JuriumFacultatis Decanus Omnibus presentes iitteras inspecturissalutem. Antecessores seu Jurisconsultos Justitium ac Veri-tatem Colere et in id laboris incumbere convenit, ut virtutisgloria ac praemiorum Utilitate juvenes ad civilis sapientiaeStudium adducant, adductos sacrorum Canonum LegumqueRomanorum preceptis imbuant, imbutos tandem debitis Laureisinsigniant: Idcirco enim summi Pontifices acPrincipes Chris-tiani Academias et Cathedras juris erexerunt, ut in iis con-stituti Antecessores non solum Enigmata legum publiceenodarent sed et caverent in publica munera non irrepereimperitos, dignissimis vero sua suffragia debitosque gradusimpertirentur. Quamobrem cum Dominus FranciscusTilemanus Hall Scleidensis Dioecesis Coloniensistantos in Canonica Civilique Prudentia progressus fecerit uteuin publice Licentiae gradus elogio dignum censuerimus:praemisso igitur diligenti super utroque jure examine, ex-ploratis insuper ex anteacta laudabili vita, moribus, religione,pietate, prudentia caeterisque quae Regii Ducis constitutionibuseomprehensa sunt rite adimpletis, Nos sub Auctoritate Aposto-lica atque Principali qua hac parte fungimur, praedictumDominum Franciscum Tilemanum Hall in JureCanonico et Civili Licentiatum creamus ac palamrenuneiamus, talemque creatum ac renunciatum hocdiplomate testamur, jus et facultatem ei tribuimus de utroquejure disputandi legendi repetendi, in utroque foro postulandi,Epomidem aliaque Licentiatus insignia (pro consuetudinelocorum) gestandi: eundem ad togata munia civilia ecclesiasti-casque dignitates habilem et idoneum effieimus, universaquetandem quae Pontiflcum ac Principum indultis concessa suntad hure gradum Academiae nostrae adinstar facultatumParisiensis et Bononiensis privilegia generaliter impertimur.In cuius rei fldem presentes Iitteras per secretarium nostrumeidem expediri, ac sigilli medii appensione sub typo sanetiNicolai communiri curavimus. Datum Pontimussi in Can-cellaria facultatis Die deeima quarta mensis Aprilis Anno apartu Virginis Millesimo septingentesimo vigesimo tertio.Rouot Jurium Academiae Decanus,
F. Charvet D. et antecessor pontimussanus,
M. Hein D. et antecessor pontimussanus,
C. F. Breton D. et antecessor pontimussanusEx Mandato D. Decani Guillemin acad. secretarius.