Academiae
E o s t o c Ii i e 11 s i sMatricula
AlteraInchoata annoMDCCLXI.
I. I.
Matriculae liuic ocoasionem triste dedit Anno MDCCLX circa Septembrisfineni Academiae nostrae contingens fatum. Iioc enim tempore Serenissimus Duxregnans, FRIDERICUS, Academiae Rostocbiensis Cancellarius atque PatronusMagnificentissimus, Biitzoviensem erigens Academiam, Almam nostram, Seoulorumantiquitate celebrem, dissolvere animo sibi proposuerat. Hinc non modo CollegiiDucalis Professores Dux partim dimittebat ornries, totum hocce Collegium eo ipsoannihilans: partim eorundem plurimos ad Academiam noviter erectam evocabat.Sed etiam, ut Universitatis Rostocbiensis insignia, documenta, reliqua, ac cum iisquoque Matriculam kucusque usitatam, Commissariis eum expresse in finem enumero Professorum Ducalium constitutis, traderentur, singulis Academiae Pro-fessoribus, imprimis vero Decanis Facultatum, speoiali imperabat rescripto: cuiquoque mandato Ducales Decani morem gesserunt.
Rector Academiae, dum liaec omnia peragerentur, erat Christianus AlbertusDöderlein, Theologiae Professor Ducalis: quem in Facultatem recipere suam, severelicet id jubente Serenissimo Duce, recusaverant Theologi Rostochienses. Döder-leinius liicce, praegresso Tiburtii die a Reverendo Concilio Rector nominatus, achebdomade sequenti, more consueto, introductus in Auditorio, praesentibus, adeoquetestibus, et Ducis et Senatus urbici Legatis, Concilii item membris, ceteraqueAcademia, juramento Rectorali solito publice obstrinxerat sese. Ac nihilosecius,brevi ante Michaelis festum, una cum omni supellectile suo atque familia, Bützoviumdiscedebat, ulla ad id non impetrata a Concilio venia; nec promissa, in juramentoexpressa, adimplens: quin et Matriculam Academicam, et quae praeterea in Rectoraliintroductione acceperat tradita Academiae bona, vel secum ducens, vel CommissariisDucalibus, e quorum numero ipse erat, ante discessum offerens.