290
674. Rect. 1756. Ost.
Disputationes publice ventilatae sunt sequentes:
Die 1. Maii vir doctissimus M. Karsten, respondente domino Martini, defendit dis-putationem mathematicara de affectionibus etc.
Die 5. Aug. vir doctissimus Ursinus, absque praeside, disputavit de iure belli.
Die 9. Sept. vir doctissimus Rosenberger, praeside prof. Carpov, defendit disser-tationem pliilosophicam de verbis Davidis etc.
Die 15. Sept. vir doctissimus Detliloff, me praeside, liabuit dissertationem pliilosophicamde homicidio, Genesis IX, 6 etc.
Die 25. Sept. vir illustrissimus Manzelius, respondente Babst, de Calendario Mecklen-burgensi colloquium disputatorium instituit.
Die 9. Oct. vir summe reverendus Hartmann, respondente domino Musaeo, doctrinamde satisfactione Christi vindicavit.
$ -i"
Promotionibus conspicuam se exhibuit Academia, scilicet
die 18. Iul. dominus licenciatus Lange per programma proclamatus est doctor iur. utr.
die 8. Aug. dominus Ursinus per programma pronuntiatus est doctor philosophiaesive magister. Qui ideo notandus venit, quia primus est, qui absque praeside disputavitin philosophia eoque facto promotus est. Facultas enim philosophica, diu iam cupiensPedantismi iugum excutere prorsus, humillime sibi expetiit a Serenissimo AcademiaeCancellario Magnificentissimo liberam facultatem disponendi intuitu promotionum prout ere sua esse arbitratura foret. Quam ipsi clementissime concessit serenissimus Princeps,eum in inodum, ut candidatum quem gradu dignum iudicet, absque aut cum praeviadissertatione inaugurali, absque aut cum praeside habita., doctorem philosophiae creareet pronuntiare valeat. Exercens hanc potestatem clementissime concessam, doctissimoUrsino omnium primo permisit absque praeside disputare, eique deinceps gradum inphilosophia summum est impertita. Utinam ad huius exempli imitationem omnia, quaepedantismum sapiunt, ex Academia tandem denique expellerentur prorsus.
Die 29. Augusti dominus Becker per programma creatus est doctor philosophiae.
Die 9. Sept. dominus Rosenberger praevia dissertatione inaugurali proclamatus estdoctor philosophiae s. magister.
Die 30. Sept. illustrissimus Dethardingius tribus candidatis, dno. Mensching, dno.Ehlers, dno. Sulzberger, postquam dissertationem inauguralem pro more defenderant,gradum in medicina summum impertivit.
Die 3. Oct. dominus Schwabe per programma proclamatus est doctor philosophiaes. magister.
Die 14. Oct. consultissimus dominus prof. I. Baiecke dominos fratres Wiesen creavitlicentiatos iuris, postquam uterque dissertationem inauguralem ventilaverat.
* *
Mense Maii ex decreto reverendi Concilii leges Academiae eum in modum innovataesunt, ut retentis maximam partem veteribus, quaedam ex epitome legum, separatimquondam promulgata, intersertae, et omnes simul in unam compagem redactae sint.
Praesertim vero crescente cantandi et in plateis boandi quorundam protervia, specialimandato legibus addito, omnis et quivis cantus in plateis publicisque locis quovis modoprolatus, simpliciter et sub poena relegationis certissimae, cuius effectum duo experti iamsunt, est prohibitus atque interdictus.