26 560. Rect. 1699. Ost.
in recreationem et laborum praemium ab unoquoque novello doctore unus Imperialis inspecie offerretur? Favorabile hoc domini D. Ilabichliorstii oblatum reverendo conciliocommunicatum et ab iyjo unanimi suffragio confirmatum est, ac praesens rector primusa 4 liisce iam promotis novellis doctoribus 4 Imperiales in specie obtinuit, id quod sinedubio ut statutum iam servabunt magnifici in olficio successores.
4. NB. Statutum quoque est a reverendo concilio, quod omnia in academia ofticia,sub quocunque veniant titulo, quibus professores defunguntur, intra quadrienniumambulatoria esse debeant, ita ut si alter e constitutis in aliquo horum officio perbiennium fuerit director suoque adiuncto collegae directionem tradat, hie ab officio liberesse et directori huius officii novo adiungi novus debeat collega. Ac denuo approbatumstatutum est, ut rationes iam statuto die singulis annis reddantur. Yideatur rectoratusQuistorpii anno 1693.
5. Die 17. Octobris in locum domini M. Iacobi Burgmanni, qui professionem Graecaelinguae senatoriam suseepit, ad professionem Hebraicorum et Catecheseos a serenissimonostro principe, domino Friderico AVilbelmo, vocatus Albertus Ioachimus de Krakevitz,eques Meclenburgicus, sacrosanctae theologiae doctor, publice introduetus est et postintroduetienem praestito iureiurando .in concilium quoque est reeeptus.
6. Adhuc denique notandum est, quod in honorem beati domini doctoris Radovii,hie Rostochii terrae mandati, in auditorio maiori, sed sine musica, a M. Pfeilfero oratiolugebris (!) habita sit.
[Fac. theol.] Anno 1690 die 16. Maii decano ad actum D. loh. Fechtio disputationeminauguralem pro summo in theologia gradu post examen superiori anno 1698 exantlatum habuitplurimum reverendus et excellentissimus dominus
M. Zacharias Grapius Rostochiensissacrae theologiae baccalaureus anno 1697 hic promotus, nunc vero etiam pliysices ac metaphysiceshie professor publicus et ad aedem Divi Iacobi archidiaconus. Disputatio eius examinat libellumrecentem sub rubrica Das ewige Evangelium.
Anno 1699 die 5. Septembris decano D. Andr. Daniele Habichhorstio, facultatis seniore,examen pro baecalaureatu sustinuit clarissimus iuvenis
Georgias Fridericus Niehenk Rostochiensis,domini M. Georgii Niehenkii, pastoris hic Mariani, filius, beati loh. Friderici Königii, sacrae theo-logiae doctoris et professoris hic primarii atque districtus Mekelburgici et Razeburgici super-intendentis, nepos, beati Balthasaris Rhawii, sacrae theologiae licentiati et pastoris uti et super-intendentis Stralsundensium pronepos, beati Rartholdi de Krakeviz, nobilis Rugiani et sacraetheologiae doctoris eiusque professoris apud Gryphiswaldenses primarii nec non citerioris Pome-raniae superintendentis generalis abnepos; disputatio eius inauguralis pro eodem gradu dilata est,proxime tarnen eodem decano praeside habenda, quam primum scilicet gradu magisterii fueritornatus. Quod tarnen deinde remissum. Vid. infra anno 1700 d. 11. Maii.
Eodem anno 1699 d. 7. Septembris eodem decano D. Habichhorstio examen pro doctoratnsubiit generosus et praecellentissimus dominus
Albertus Ioachimus de Krakeviz, eques Mekelburgicus,
Hebraicorum hic professor publicus ducalis designatus, laudati modo D. Rartholdi de Krakeviz,nobilis Rugiani et sacrae theologiae apud Gryphiswaldenses professoris primarii uti et super-intendentis, pronepos, qui iam ante hic pro baecalaureatu iuxta paginam praecedentem examensustinuit et pro eodem disputationem inauguralem habuit, ipsum vero baccalaureatus gradum nonassumsit.
Idemque eodem decano praeside sequenti 5. Oct. die iussu facultatis ex loco Ezech. XX, 25de statutis non bonis, Israeli a Deo datis, in Apologia Augustanae Confessionis sub rubr. De votis