Druckschrift 
2 (1856) Urkunden der fränkischen Linie : 1235 - 1332
Entstehung
Seite
430
Einzelbild herunterladen
 

DCLIY

Iniser I^nbmig gestattet km Burggrafen uaii lörnkrg, ünnsiekl j\\ befestigen ete.

22. April 1328.

Lvdowicus dei gracia Romanorum Imperator Semper Augustus, Uniuersiset singulis, acl quos presentes deuenerint, gratiam suam et omne bonum. Impe-rialis preeminencie requirit sublimitas et exigit celsitudo, vt quoslibet deuotenobis, constanter et fideliter famulantes condignis debeamus remunerationumlargitionibus preuenire, vt, spe eiusdem remunerationis, ceteri ad nostra et im-perii fruetuosa obsequia eo feruentius et confidentius animentur. Notum igituresse volumus tarn presentibus, quam futuris, Quod nos aduertentes deuocionem.fidelitatem et constantem constantiam nostri lidelis dilecti Secretarii, FridericiBurggrauii de Nuremberch, suisque petitionibus in liac parte fauorabiliter an-nuentes, Eidem auetoritatem, facultatem et plenum posse damus, concedimus,dedimus et presentibus concessimus, Constrvendi, Edificandi et faciendi Ciui-tatem munitam in Wünsidel, Ipsamque muris fossatis et quibuslibet munimentisaliis. quibus muniri cetere eiuitates sunt solite, firmiter muniendi, Contradictio-nibus et impedimentis quibuslibet prorsus postpositis et remotis; Ebdomodaleforum in ipsa, quoeumque die id attemptandum et visitandum per forenses de-creuerit, proclamandi et nichilominus cclebrandi; Judicem aut officialem ponendi,Qui super vniuersis et singulis casibus, enormitatibus et excessibus, corpus,mutilationem membrorum, bona, sine res attingentibus, imperiali subfultusauetoritate iudicandi, corrigendi et puniendi quemlibet, tarnen secundmn suiqualitatem, plenariam et liberam habeat facultatem, dummodo dicti casus, enor-mitates et excessus ad iudicium pertineant seculare : Volentes siquidem, dictamCiuitatem Wünnsydel vti, frui etgaudere omni libertate, iure, comodo,Emunitate,et gratia, Quibus hactenus Ciuitas Egra vsa est,*) ad presens vtitur et vti poteritin futurum. Indulgemus etiam, si dicta ciuitas Wunsydel in aliqua defeccritsententia, quotiens lioc acciderit, quod ad dictam Ciuitatem Egram, pro huiusinformacione et requisitione, securum habere possit aditum et recursum. InCuius rei Testimonium, presentes conscribi maiestatisque nostre Sigillo iussimuscommuniri. Datum et actum Rome apud sanetum Petrum, Vices im a secundadie mensis aprilis, Indictione vndeeima, Anno domini Millesimo TrecentesimoYicesimo Octauo, Regni nostri anno Quartodecimo, Imperii vero Primo.

(ßrigiunl im lonigl. lairiadjEU Iritiisartjjiuc.

A gl. Abliandl. d. Churbair. Akad. (1772) Bd. A r . S. 54 IT., und 71 ff. das von Kaiser Carl IV. unter'm 24. Marz 1355 ertlieilte(.'ollectivprivilegium über Wunsiedcl, Müssen, Markt-Bergcl, Kasendorf, Wonsees u. Rossstall (s. in Mon. Zoll. Bd. III.).

*) Vgl. Nr. DCIX.