DCLI.
laiser Mmig gestattet km Burggrafen tion liiruticrg, Hussen j\\ tiefestigen,llntgeridjt, Stodpniorkt iiiili nürnberger Jtubtredjt ciipsetp.
22. April 1328.
Lvdowicus clei gracia Romanoruin Imperator semper Augustus, Singuliset vniuersis, quibus presentes exhibite fuerint, graciam suam et omne bonum.Imperialis preeminencie Requirit et exigit celsitudo, vt singulos et vniuersosdeuote nobis et fideliter famulantes condignis debeamus premiorum remunera-cionibus preuenire, vt spe remuneracionis ceteri ad nostra et imperii obsequiaeo eonfidencius et feruencius animentur. Notmn igitur esse uolumus tarn pre-sentibus, quam futuris, Quod nos aduertcntes deuocionem et fidelitatem dilectifidelis nostri Secretarii, Friderlci Burggrauii de Nurenberch, suisque peticionibusannuentes, Eidem auctoritatem, faeultatem et pleniun posse damus, concedimus,dedimus et presentibus concessimus, Construendi, Edificandi et faciendi Ciui-tatem munitam in Musschen,*) Ipsamque muris fossatis et ceteris munimentis qui-buslibet, quibus muniri cetere sunt solite ciuitates, Inpedimcnto nullo prorsus,aut contradiccione aliqua obstante, lirmiter muniendi; Ibidemque iudicium san-guinis, cum singulis suis ad id spectantibus necessariis, habendi, Judicemqueponendi, Qui super vniuersis casibus et excessibus, saltem ad seculare iudiciumrespectum habentibus, corpus, mutilationem membrorum, bona, siue res attin-gentibus, iudicandi plenariam habeat faeultatem; Ebdomadale forum in eademCiuitate, quocumque die id attemptandum et visitandum decrcuerit, proclamandiet nicliilominus celebrandi: Volentes siquidem, dictam Ciuitatein Musschen vti,frui et gaudere omni iure, übertäte, Emunitate et gracia, quibus Civitas Nurem-bergensis hactenus vsa est et exnunc denuo frui poterit et gaudere. In Cuiusrei Testimonium, presentes conseribi maiestatisque nostre Sigillo iussimus com-nuuiiri. Datum Rome apud sanetum Petrum, viöesima secunda die mensis aprilis,vndeeima indiccione, anno domini Millesimo Trecentesimo Vicesimo Octauo,Regni nostri anno Quartodechno, Imperii vero Primo.
(Original im Sättigt jßairistjini jRririjsarrjjiuc.
Vgl. Abhandlungen der Cliurbairischen Akademie (1772) Bd. V. S. G2 ff.
*) Müssen im Königl. Bairisclien Landgericht Münchberg.
427