Druckschrift 
2 (1856) Urkunden der fränkischen Linie : 1235 - 1332
Entstehung
Seite
425
Einzelbild herunterladen
 

DCXLIX.

laiser litiimig gestattet beui Burggrafen nan lürnberg, lasentiarf j\\ befestigen,llatgeridjt, Badjenuiarbt iintr Nürnberger dtabtredjt einzusetzen.

22. April 1328.

Lvdewicus dei gracia Romanorum Imperator Semper Augustus, Singuliset vniuersis, ad quos presentes peruenerint, graciam suam et omne bonum. Im-perialis preeminencie requirit et exigit celsitudo, vt singulos et vniuersos,deuote nobis et fideliter famulantes, condignis premiorum debeamus remunera-cionum largicionibus preuenire, vt spe remuneracionis ceteri ad nostrum etImperii vlteriora obsequia eo feruencius, et confidencius animentur. Notum igituresse volumus tarn presentibus, quam futuris, Quod nos aduertentes deuocionemet lidelitatem dilecti nobis fidelis secretarii, Friderici Purcgrauii de Nvremöerch,suisque in hac parte peticionibus annuentes, Eidem auctoritatem, facultatemet plenum posse damus, concedimus, dedimus et coneessimus, Construendi,Edificandi et faciendi Ciuitatem munitam in Katzendorf, *) Ipsamque muris fos-satis et quibuslibet ceteris munimentis, quibus muniri cetere sunt solite Ciuitates,impedimento nullo, nec condicione aliqua prorsus obstante, firmiter muniendi;Ibidemque Judicium sanguinis, cum singulis suis ad id spectantibus necessariis,habendi, Jndicemque ponendi, qui super vniuersis casibus et excessibus, saltemad seculare Judicium respectum habentibus, Corpus, mutilacionem membrorum,bona, siue Res attingentibus, Judicandi plenariam habeat facultatem; Ebdomo-dale forum in eadern Ciuitate, quocumque die id attcmptandum et visitandumdecreuerit, proclamandi et nichilominus celebrandi: Volentes siquidem, dictamCiuitatem Katzendorf \ ti, frui et gaudere omni iure, libertate, Emunitate etgracia, quibus Ciuitas Nvremberch exnunc vtitur, hactenusque gauisa et vsaest, aut vti, frui, vel gaudere poterit infuturum. In Cuius rei Testimonium,presentes conscribi Maiestatisque nostre Sigillo iussimus commnniri. DatumRorne apud Sanctum Petrum, vicesima secunda die mensis Aprilis, Indictionevndecima, Anno domini Millcsimo Trecentesimo Vicesimo Octauo, Regni nostrianno Quartodecimo, Imperii vero Primo.

(Original im länigl. Jkirisdjcit Itidiaarriimr.

Vgl. Abhandlungen der Cliurbairisclien Akademie (1772) Bd. V. S. 67 ff.

") Iiasencloif im Königl. Bairischen Landgericht Hollfeld.

54 Bd. II.

425