fuerint, necnon Mancipiis seruili nobis conditione astrictis clumtaxat exceptis,de quibus nobis ordinandi iuxta uoluntatis nostre arbitrium facultatem plena-riam resemamus: Pro qnatuor milibus librarum ballensium predieto Dominoepiscopo et Ecclesie sue vendidimus ac vendimus, donauimus et donamus, tra-didimus et tradimus, Assignauimus et assignamus, tenenda perpetuo et pacificepossidenda, Proprietatem et dominium omnium premissorum, necnon posses-sionis commodum, exnunc in ipsum Dominum episcopum et Ecclesiam suarnpredictam perpetue donationis titulo transferentes, Saluis tarnen nobis Piscariaapud Mungenauwe") et duobus Yiuariis seu Piscinis in BertoldescJorf""") se in-uicem contingentibus, in quibus et de quibus, tarn nobis, quam vxori nostrepredicte, solum exnunc usufructum pro vita utriusque nostrum duximus reser-uandum, Dominio nichilominus ipsorum et proprietate apud premissam Eccle-siam remanente : Ita videlicet, vt postquam nos et coniugem nostram premissamab hac luce migrare contigerit, extunc ipsa Piscaria et Yiuaria suprascripta,quoad usufructum huiusmodi et plenum cuiuslibet possessionis commodum, adEcclesiam Eistetensem sine difficultate qualibet reuertantur. Quod si forsitansuper ipso Castro Abemberg, aut quibuscumque possessionibus sibi pertinenti-bus, vniuersaliter vel particulariter eidem Domino Episcopo vel Ecclesie suealiquam in Jure moueri questionem contingeret, ad defensionem, euictionem etGwarandiam, que wlgariter Gwerschaft dicitur, subeundam sibi et Ecclesie suetenebimur, iuxta conditiones et modos, qui in alio quo dam instrumento wl-gari, super hoc eclito, explicantur plenius ac lucidius exprimuntur. In quorumeuidens testimonium et debitam firmitatem, presentes exinde confectas sibi de-climus litteras, Nostro, Yxoris nostre prescripte, Nobilium viroruin Ludewici deOtingen, et Gebehardi de Hirzperg, Comitum, necnon Venerabilium in ChristoDomini IJeinrici Abbatis Monasterii Halsprunnensis et fratris Marquardi Com-mendatoris premissorum, ac Yniuersitatis Ciuium in Nuremberg Sigillis fideliterroboratas. Testes huius rei sunt: Yenerabiles in Christo Arnoldus de StrazzeCanonicus Eistetensis, frater Heinricus de Meegenhusen predictus; Hermannusde Vestemberg, Vlricus et Heinricus de Mure, Fridericus de Tanne, HeinricusPincerna de Arberg, Rudegerus de Dietenhouen in Sandesere, Lüdewicus deSecgendorf, Heinricus de Witandorf, Lüdewicus de Iwe, Rudegerus, Fridericuset Rudegerus de Dietenhouen, fratres, Sifridus de Mörnsheim, Milites; CünradusCaterbelte dictus, suprascriptus, et quamplures alii fide digni. Actum et Datumapud Monasterium Halsprunnen, Anno domini MCCXCVI., Nonas Marcii.
dhigitinl im Sättigl. lairisrjjctt Jteidjsnrdjine.
Anh. die Siegel Burggraf Conrad's des Frommen (s. Nr. CXCVIl.) und seiner Gemahlin Agnes (s. Nr. CCCCXXXII.) u. a. m.
*) Abenberg im Königl. Bair. Landger. Pleinfeld. **) Wasser-Mungenau im Landger. Heilsbronn.
"') Berthoisdorf im Landger. Heilsbronn.
242