CGXLVI.
Innig liiiiiolplj rrncncrt, krdj Goldene Bulle, km Inrggrafen Jntkidjiiit fkidjükkn ks Im'ggniftjjmiis lürnkrg.
4. September 1281.
Rvdolfus clei gracia Romanorum Rex Semper Augustus Omnibus Imperpe-tuum. Regalis preminencie debitum esse dinoseitur, vniuersos sibi deuotos etfidelitatis promptitudine obsequentes, condignis retribucionum premiis preue-nire, vt, exemplo remuneracionis huiusmodi prouocati, ceteri ad ipsius obse-quia fidentius animentur. Ad vniuersorum igitur, tarn presencium quam etiamfuturorum, noticiam volumus peruenire, quod nos, attendentes fidem puramdeuotionemque sinceram, quam nobilis vir Fridericus Burgrauius de Nurenbery,consangwineus et lidelis noster dilectus, erga nos et Romanum gerit Imperium,considerantes quoque grata, fidelia et laboriosa, que sepe nobis et ipsi Imperiofructuose impendit obsequia, ipsi F. Comiciam Burgrauie in Nurenberg, Castrumquod tenet ibidem, Custodiam porte iuxta dictum Castrum site, Judicium pro-uinciale in Nurenberg, cuius etiam vice Imperatoris exercens omne Judicium etiudicans exercebit; Item, quod officialis eiusdem Burgrauii, vna cum Scültetonostro, in ciuitate Nurenberg iudicio presideat, et quicquid emolimenti in causacriminab vel ciuili, uel sangwinis, aut alia quecumque obuenerit, duas parteseiusdem lucri idem officialis recipiat; Item, quod queque fabrica ferri dicteCiuitatis Nurenbergensis duodecim denarios singulis annis diclo Rurgrauiosoluat, et quod de singulis areis citra pontem in diocesi Eystedensi censum, ettempore Messium de qualibet vnum messorem recipiat; Insuper, quod terciamferam, terciam arborem de foresto ac omnia ligna iacencia in eodem, possittollere, capere et habere; Insuper officium foresti ab illa parte pontis versusCastrum, dyocesis Babenbergensis, cum omnibus attinenciis suis, et quod ibidemforestarium possit ponere seu locare; villam Werde, villam Büch, oppidumSwant, Castrum Grüsen-, Item decem librarum denariorum redditus de officioSculteti in Nurenberg et decem librarum de tlielonio ibidem, cum illis feodisque predictus Burgrauius et sui progenitores ab Inclite recordationis Imperato-ribus et Regibus, nostris predecessoribus, feodali titulo tenuerunt et habuerunt,sicut alias de consensu nostrorum principum, Aquisgrani, *) omnia supradictasub cereo nostro Sigillo Sibi concessimus: sie et nunc ipsi ea concedimus infeodum et Marie sue filie, vxori nobilis viri Comitis de Otingen, ac ceteris eius-dem Burgrauii filiabus; si tarnen ipsam Mariam liberos cuiuscumque sexus
128