PRAEFATI 0. XXV
atque item qui eum secutus est Franciscus Caravita Bononiensis. Coniungebantur autem munera Notarii etBidelli, cuius quanta tunc fuerit auctoritas inde intellegitur, propterea, quia lmic omnia Nationis instru-menta erant aut ipsi aut ipsius sumptu per notarios conficienda; itaque qui Caravitae propter neglegentiammagistratu moto successit, quod notarius non erat, promisit se instrumenta, quibus opus esset, suo sumptuconficienda curaturum (I. 54 v . 62 v . 112. 114 v . 117 v . 119)". Nonnumquam duo erant Nationi Bidelli etfere semper unus famulus (I. 21. 137 v ) b .
Ex iis magistratibus, quibus ad tempus munera deferebantur, praeter Electores illos nominandi suntStatutarii, qui anno 1345 ter convenerunt ad statuta Nationis reformanda; Syndici, quorum auno 1309 pri-mum invenitur vestigium, ab universa Natione electi ad rationes a Procuratoribus relatas cognoscendas;Scrutatores ad magistratuum creationes recte instituendas nominati, qui commemorantur anno 1317; Scalci,qui sollemnibus Nationis conviviis intererant pictis baculis instructi (I. 48. 31. 35 v . 39. 35 v . 131 v . 141 v ) c .Annis 1319. 1320 Iohannes Andrea iurisconsultus commemoratur ut „depositarius" Germanorum, quibussemper egregie favebat; sed nulli praeter eum occurrunt depositarii, itemque „Medici Nationis" semelmodo mentio fit in documento quodam anni 1360 (I. 36 v . 37. 59) d .
Summae res, quae certo semper tempore recurrunt in Actis Nationis, sunt contiones annuae et piaofficia, quae epulis numquam non excipiebantur.
Contionibus ut interessent non minus quam duae omnium scholarium partes, anno 1292 decretumest; solebant autem haberi die purificationis Mariae, palmarum, paschalibus, pentecoste, die assumptionisBeatae Yirginis, omnium sanctorum, mortuorum, S. Catharinae, die denique natali Domini. Locus con-tionum erat inde ab anno 1289 (neque scio an iam antea) aedes S. Fridiani, raroque alias in acdes (utS. Mariae de Cistella in suburbio ad portam S. Felicis sito, S. Dominici, S. Proculi, S. Petronii) con-ventum est.
Temporibus superioribus Natio dies festos nullo celebrabat cenarum apparatu modicoque contentaerat acetario, ut anno 1310. Deinde a. 1313 vina atque bellaria apponi coepta sunt, anno vero 1316 sodalescenaverunt lautissime invitatis episcopo et praetore. Hae cenae lautiores et sumptuosae adeo increbruerunt,ut iam anno 1343 necesse esset edici, ut ter tantum quotannis bellaria cum vinis ministrarentur. Sedbrevi omnium consensu etiam aucta est conviviorum luxuria, dum anno 1463 adeo omnem modum sumptusexcedere videbatur, ut redirent commilitones ad prandium statutis praescriptum, ac ne id quidem praebitumest post annum 1492 (I. 28. 33. 34 v . 36. 37 v . 13 v . 86. 112 v . 137 v ).
Ex piis Nationis muneribus commemorandum videtur illud „officium Beate Virginis", i. e. missa sin-gulis dominicis in aede S. Fridiani celebrata inde ab anno 1292. Praeterea alia nimirum faciebant Procura-tores festis diebus sacra, ut in honorem S. Michaelis et S. Catharinae inde ab anno 1407 vel S. Martinianno 1487 (I. 2. 32. 81. 90\ 127)«.
Nationis res et supellex erant penes Procuratorem aetate maiorem; sumptus autem tolerabantur, si
florenis ab Eberhardo Jleselin quodain prope Bononiani mortuo legatis facienda curaret. Atque alius quidain scholaris Ger-manus, licentia in legibus obtenta, ibi in tabula aurata Beatam Virginem Mariam suamque iinaginem depingendam curavit.Annis vero 1530 et 1531 aedes, bello a. 1512 ad Bononiam gesto diruta, restaurata est maxima ex parte suinptibus Nationis,quae non modo chori picturas refecit et altaris tabulam renovavit, sed etiam a. 1532 tabulam „Iudicii Salomonis" donavit. Sedpost Nationis Padua reditum, a. 1573, illa neglecta Germani frequentare coeperunt aedem S. Dominici multo ampliorem, ubiNatio iam habebat proprium sepulcrum. S. Fridiani quidem aedes a. 1781 sublata et ad Loca Pia Lucensia adiuncta hodiecontinetur villa Doctoris Gozzi et, licet sit profanata, adhuc retinet antiquae structurae nonnullas reliquias speciosas.a p. 123,lsq. 130,3sq. 205,10sq. 213,21sq. 221,16. 222,33sq. b p . 373,19. 244,31. « p. 110,19-24. 59,29. 74,43.44.84,39sq. 239,21. 249,20. a p. 77,12. 78,24. 126,7. e p . 62,48. 149,1. 161,8.16. 234,15.
Acta nationis Germanicae.